Epistolarum libri decem 6.11.1
Multa mihi ad vos scribenti pauca respondes, et moleste fero mandatorum nostrorum calere principia usque ad solitudinem meam; mox autem per silentium frigere processus. Fortasse quaeratis, quid etiam nunc referri innocentiam meam postulem.
PL 18, 269B私が諸君に多く書き送っても、あなたは少ししか答えない。私は、我々の委任の始まりは私の孤独のなかまで熱を帯びて届くのに〔usque ad solitudinem meam の取り方は定かでない〕、やがて沈黙のうちに進行が冷めることを、不快に思う。おそらく諸君は、なおも私の無邪気さが何の報告を求めているのか、と尋ねるであろう。
Epistolarum libri decem 6.11.2
Capuanae domus pretium scripseram cum venditore decisum. Nihil de ejus confirmatione rescribitis. Samniticae possessionis reformatio et vindicta mandata est. Tantum vacuatos dotibus agros sero docuistis.
PL 18, 269Bカプアの家の代金は、売り主とのあいだで決着したと書いておいた。その確定について、諸君は返事をよこさない。サムニウムの所領の修復と取り戻しは、委ねてある。ただ、備えを奪われた地所〔dotibus は地所に付く備え(農具・家畜・奴隷など)の意と取った〕のことを、諸君は遅れて教えた。
Epistolarum libri decem 6.11.3
Adhuc tamen nescio, quid exhibitio injuncta profecerit, cujus me exspectatio rus ire non patitur. Vereor enim, ne, quod saepe factum est, clandestina aliquid tentet obreptio.
PL 18, 269Bそれでも、命じた提示がどれほどの成果を上げたのか、私はまだ知らない。その待ち遠しさのせいで、私は田舎に行けない。しばしば起きたように、ひそかな不正取得が何かを企てはしまいかと恐れるのだ。
Epistolarum libri decem 6.11.4
Quare aut instruite, quid supersit negotiis explicandis; aut si res in vado sint, viam mihi usurpandae secessionis aperite. Cum fratre meo Censorino non moleste fero sub quolibet dispendio nostro de littoralibus spatiis judicatum.
PL 18, 269Cだから、事を片づけるのに何が残っているか教えてほしい。あるいは、事が無事な浅瀬にあるなら、私が隠退を始める道を開いてほしい。兄弟ケンソリヌスとは、浜辺の土地について、我々にどんな損があっても、判決が出たことを不快に思わない。
Epistolarum libri decem 6.11.5
Restat ut interjectu muri praetoria dividantur, ne cessante indicio judicationis, rursus vicinae angustiae in alios sese terminos nitantur extendere. Valete.
PL 18, 269C残るのは、壁を間に挟んで別荘が分けられることである。判決の標が絶えるとき、隣り合う狭さが、またほかの境へと広がろうとしないようにである。健やかであれ。