シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VIII, Caput XXXI 第VIII巻 第XXXI章

SYMMACHUS EUDOXIO.

シュンマクスよりエウドクシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 319C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 8.31.1

1

Exsultavi gaudio ob amicitiae honorem, cum litteras tuas sumerem. Sed ubi Annius noster, quam sis dubius valetudinis, indicavit, in gravem curam laetitia derivata est. Video enim peregrinationi, quae morbi instar est, damnum sanitatis adjectum.

PL 18, 319C

あなたの書簡を受け取ったとき、友情の名誉に私は喜びで躍った。だが、我々のアンニウスが、あなたの健康がどれほど不安かを知らせたとき、喜びは重い心配へと流れ込んだ。旅は病に等しいものであるのに、そこに健康の損失が加わったと見るからである。

Epistolarum libri decem 8.31.2

2

Solatur tamen sollicitudinem meam, quod parcimonia tibi familiaris est, quod cognata sapientia, et adversis fortunae animus ingentior: quae bona reducere solent valentiam corporis, et vigoris serenum.

PL 18, 319C

それでも私の憂いを慰めるのは、節約があなたに身についていること、賢明さがあなたと同族であること、心が逆境にあってなお逞しいことである。これらの善は、体の力と晴朗な活力を呼び戻すのが常である。

Epistolarum libri decem 8.31.3

3

Spero igitur de te cognitu laetiora, et aures jam felicibus nuntiis paro. Faciet justitia, quae pios respicit, ut post hujus incommodi citum transitum, vitae tuae prospera longius porrigantur. Vale.

PL 18, 319C

ゆえに、あなたについてよりよい知らせを聞くことを私は期待し、すでに耳を幸いな知らせに備えている。敬虔な者を顧みる正義が、この不調がすみやかに過ぎ去ったのち、あなたの人生の幸いをいっそう長く延ばすようにしてくれるだろう。健やかであれ。