シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput XXXV 第II巻 第XXXV章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 187C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 2.35.1

1

Ego quoque in scribendo formam vetustatis amplector, nimisque miror, quod mihi librarii error obrepserit; qui solitus epistolis meis nomina sola praeponere, usum simplicem novella adjectione mutavit.

PL 18, 187C

私も書くとき、古風な型を受け入れる。それゆえ、書記の誤りが私に忍び込んだことにひどく驚く。彼は私の書簡に名だけを先に置くのが常だったのに、単純な慣いを新しい付加で変えたのだ。

Epistolarum libri decem 2.35.2

2

Sed id potius casu, quam consulto factum liquebit, si recorderis, superiores nunquam istius modi titulo sorduisse. Et tamen utcunque res accidit, gratulor novi aliquid oblatum, quod me a solito respondendi genere vindicaret.

PL 18, 187C

だが、これは意図したというより偶然だったと、先の書簡がこの種の表題で汚れたことは一度もなかったと思い出せば、明らかになろう。それでも事がどうあれ、私を常の返書の型から救い出す新しいものが差し出されたことを喜ぶ。

Epistolarum libri decem 2.35.3

3

Quousque enim dandae ac reddendae salutationi verba blaterabimus, cum alia stylo materia non suppetat? At olim parentes etiam patriae negotia, quae nunc angusta, vel nulla sunt, in familiares paginas conferebant.

PL 18, 187C

挨拶を与え返すための言葉を、書く材料が他にないのに、いつまで我々はつぶやき続けるのか。しかし昔の先人たちは、今は乏しいか無いに等しい祖国の事柄も、親しい書簡に書き込んでいた。

Epistolarum libri decem 2.35.4

4

Id quia versi ad otium rebus omisimus, captanda sunt nobis plerumque intentata scribendi semina, quae fastidium tergeant generalium litterarum. Juvit igitur me culpa, quam delui, et si non fallor, tibi quoque viam dedit inusitata referendi. Vale.

PL 18, 187D

我々は事柄が閑暇に向かったため、それを省いてしまった。だから、一般の書簡の倦怠を拭い去る、これまで試みられなかった書き方の種を、たいてい捉えなければならない。だから、私が洗い落とした〔delui。deluo(洗い落とす)の完了と取った。dolui(嘆いた)の誤りとも読める〕過ちは私を助け、思うに、あなたにも珍しい返書の道を開いた。健やかであれ。