Epistolarum libri decem 7.16.1
Vicem sermonis mei desiderasse te gaudeo: sed amolior invidiam negligentiae. Parata enim responsa deseruit tabellarius tuus, excitus, ut fando comperi, valetudinis tuae dubio. Agnoscis nempe infucatas esse, nec ex alto trahi cessationis meae causas.
PL 18, 289Aあなたが私の返事を待ち望んでいたと聞いて嬉しい。だが、怠慢だという非難はしりぞける。用意してあった返事を、あなたの使いは置いて去ったのだ。聞いたところでは、あなたの病の不安に急かされて呼び戻されたという。私の沈黙の理由は飾りのないもので、深いところから引き出されたものでないことを、あなたはよく知っている。
Epistolarum libri decem 7.16.2
Non ibo longius, quia brevis est assertio veritatis. Nunc sanitatem tibi gratulor, qua post nimium metum cognita, multum gaudii in pectore meo diluxit. Indicium autem respirantis vigoris tuarum litterarum jucunditas praetulit.
PL 18, 289Aこれ以上は述べない。真実の主張は短いからだ。いまはあなたの健康を祝う。大きな恐れのあとにそれを知って、私の胸には多くの喜びが輝いた。再び息を吹き返したあなたの力のしるしは、あなたの手紙の楽しさが示してくれた。
Epistolarum libri decem 7.16.3
Petis namque ad confirmandam valetudinem styli mei remedia subministrem. Festivitas ista Baiana est. Nimiis salibus te sinus Lucrinus infecit. Estne aliquid in verbis meis, quod aures tuas sospitet? quod medicinam sensibus faciat? Credo, consentio.
PL 18, 289Bあなたは、健康を固めるために私の筆の薬を差し向けてくれと求める。その洒落はバイアエのもの〔歓楽の保養地の気風〕だ。ルクリヌスの入江が、あなたを塩気の強すぎる洒落に染めたのである。私の言葉の中に、あなたの耳を癒すもの、感覚に薬となるものがあるだろうか。あると思う。同意する。
Epistolarum libri decem 7.16.4
Nam plerumque amara hausta ad salutem valent, et succis tristibus affecta refoventur. Sed nimium quantum avarus es, qui Flaviano meo praesente quidquam requiris; in quo tanta rerum bonarum delinimenta sunt, ut mihi quasi apud sirenas aut Lotophagos haesisse videaris.
PL 18, 289B苦いものを飲むことが、たいてい健康に役立ち、にがい汁で手当てされて元気を取り戻すからである。だが、私のフラウィアヌスがそばにいるのに何かを求めるとは、あなたはなんと貪欲なことか。彼のもとには善きものの慰めがあふれていて、あなたはセイレンたちやロートスを食う者たちのもとにとどまったように見えるほどだ。
Epistolarum libri decem 7.16.5
Atque utinam vestro otio jungerer. Plus de vobis carperem salubritatis, quam tu desideras, qui a me solas litteras poposcisti. Vale.
PL 18, 289B諸君のくつろぎに私も加われたらよいのだが。手紙だけを私に求めたあなたが望む以上の健康を、私は諸君から汲み取ることだろう。健やかであれ。