シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput LV 第I巻 第LV章

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 166C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 1.55.1

1

Scio germani amoris esse quod suades. Sed reconciliatio eum requirit auctorem, quem habuit injusta dissensio principem: ne noxam meruisse videatur, qui abjuratas amicitias, quasi nihil passus, affectat. Quare oblatam concordiam non refuto.

PL 18, 166C

あなたがすすめることは、真の愛から出ていると私は知っている。だが和解は、不当な不和において先に立った者が、その主導者となることを求める。誓って絶った友情を、何事も被らなかったかのように求める者が、害を受けて当然だったと見られないためである〔被害を受けた側が先に和解を求めれば、自分に非があったと見られる、の意と取った〕。それゆえ、差し出された和合を、私は拒みはしない。

Epistolarum libri decem 1.55.2

2

Sequestrata consideratione fortunae, redeat in gratiam, qui movit offensam. Tibi pro nostra amicitia satis gratulor, cujus labor saluti publicae commodabit: de quo interim parcius loquar.

PL 18, 166C

境遇への考慮は脇に置いて、怒りを動かした者が、好意に戻ればよい。あなたには、我々の友情に応じて、十分に祝意を述べる。あなたの労は、公の安寧に資するだろう。それについては、今は控えめに語る。

Epistolarum libri decem 1.55.3

3

Res enim, quae ad omnes pertinet, nunquam uno teste contenta est: et mihi magnopere convenit, ita meminisse gloriae tuae, ne verecundiae oblitus existimer. Vale.

PL 18, 166C

実に、すべての人にかかわる事柄は、一人の証人では決して満足しない。私にとっては、あなたの栄光を覚えて語ることが大いにふさわしい。ただし、慎みを忘れたと思われないように。健やかであれ。