Epistolarum libri decem 6.65.1
Scribenda non desunt, sed horret animus loqui dura memoratu. Video tamen famam rerum urbanarum nequaquam posse cohiberi, quae, ut fieri amat, in majus praesentia nuntiabit.
PL 18, 282B書くことは尽きないが、思い出して語るのがつらいことに、心がおののく。だが、都の事柄の噂は、とても抑えられないと分かっている。噂は、ありがちなように、現在のことをより大きくして告げるであろう。
Epistolarum libri decem 6.65.2
Id ne accidat, Breviario addito noscenda discrevimus: ut neque litterae, quae vobis salutationem ferunt, de sollicitis amaritudinem trahant, et nihilominus rumorum licentiam fides scriptionis excludat. Sed de his hactenus.
PL 18, 282Bそうならないために、覚え書き〔Breviarium〕を添えて、知るべきことを分けておいた。挨拶を運ぶ書簡が、気づかう者たちに苦さを引き込むことがなく、それでも書かれたことの信頼が、噂の放縦を締め出すようにである。だが、これについてはこれまで。
Epistolarum libri decem 6.65.3
Filiae meae valetudo gravior mihi caeteris est, quibus nunc animus asperatur. Exspecto igitur ut illi, Deo juvante, ad salutem esse omnia nuntietis. De qua si voto apta comperero, pars ista solatii curarum quoque mearum reliqua mitigabit. Valete.
PL 18, 282C娘の健康は、いま私の心を荒らすほかのどれよりも重い。それゆえ、神が助けて、すべてが彼女の健康に向かっていると諸君が告げてくれるのを待つ。彼女について願いにかなうことを知れば、その慰めの一部が、私のほかの気づかいをもやわらげるであろう。健やかであれ。