Epistolarum libri decem 2.62.1
Postquam Gaudentio apparitori tuo indicem peracti a me itineris epistolam dedi, agens in rebus mihi apportavit sacras litteras spei et desiderio congruentes, quibus cognoscerem clare in aures publicas designationem consulatus mei debere proferri.
PL 18, 194Aあなたの下役ガウデンティウスに、私の済ませた旅程を知らせる書簡を渡してから、皇帝の使者が、願いと望みにかなう聖なる書簡を私にもたらした。それによって、私の執政官職の指名が、公の耳に告げられねばならないことをはっきりと知った。
Epistolarum libri decem 2.62.2
Quid igitur eximio animo tuo laetitiae plenus exoptem, nisi ut simili mox fruamur etiam de te gaudio; quod spero dominum nostrum Theodosium, venerabilem cunctis et praecipue bonis, solida in amicos dignatione facturum: siquidem dignum est, ut augustissimis honorum nostrorum patronus aequet dignitatibus, quos scit mentibus convenire. Vale.
PL 18, 194Aでは、喜びに満ちた私が、あなたの卓越した心に何を願おうか。ほどなく我々があなたについても同じ喜びを味わうことのほかにない。我々の主テオドシウス――すべての人に、とりわけ善き人々に尊ばれる君主――が、友に対する変わらぬ厚意によってそうするであろうと、私は望む。実に、我々の栄誉の庇護者が、心の合うと知る者たちを、いとも尊い位階においても等しくするのは、ふさわしいことなのだから。健やかであれ。