Epistolarum libri decem 4.61.1
Tuentius tuus in utramvis aurem somnum capessat. Nihil enim magna dignitas a paupere petit. Sit fortasse plerisque ipsa inopia gravis: habet tamen alieni oneris exceptionem.
PL 18, 240Dあなたのトゥエンティウスは、どちらの耳を下にしても眠ってよい〔心配なく眠れの意の諺〕。高い位は、貧しい者に何も求めないからである。貧窮そのものは、おそらく多くの人にとって重いであろうが、それでも他人の負担を免れる特典を伴っている。
Epistolarum libri decem 4.61.2
Adjice, si placet, securitati ejus sacerdotii privilegium, et unius hominis munimenta multiplicia. Mihi videtur validior esse omnibus vacationum remediis exhausta fortuna.
PL 18, 240Dよければ、彼の安全に、祭司職の特権と、一人の人間を守る幾重もの備えとを加えて考えよ。私には、尽き果てた財産こそが、あらゆる免除の手立てよりも強力だと思われる。
Epistolarum libri decem 4.61.3
Sed velim noveris quaesitores glebae senatoriae protinus affuturos, sperandamque Tuentii veniam pleniorem, si fidem paupertatis ejus exploratio ratam fecerit. Interea tutus prioribus gestis agat liberum.
PL 18, 241Aしかし知っておいてほしい。元老院議員の土地税〔gleba senatoria。元老院議員の所領に課される税〕を調べる者たちが間もなく来ること、そして調査が彼の貧窮の真実を確かめれば、トゥエンティウスにはさらに十分な免除が望めることを。その間は、これまでの記録〔gesta〕に守られて、安んじて自由に過ごすがよい。
Epistolarum libri decem 4.61.4
Nihil novabitur post illustris viri Felicis pro illo judicationem; modo allegatas dudum senatoris angustias astruat examinis diligentia. Nunc mihi amice objurgandus es, qui cum vicina itinera perstrinxeris, flectere ad nos habenas longum putasti.
PL 18, 241A顕貴の人〔illustris〕フェリクスが彼のために下した判断の後は、何も改められない。ただ、元老院議員がかねて申し立てた困窮を、調査の入念さが裏づけるならばである。さて、私はあなたを親しく咎めねばならない。近くの道筋をかすめて通りながら、手綱を我々の方へ向けるのを遠いと思ったからだ。
Epistolarum libri decem 4.61.5
Dedisset Hispania Romae posito morae veniam. Novit enim submittere desideria sua cunctarum provinciarum parenti. Nec ita avara est ut nobis propria bona nolit ostendere.
PL 18, 241Aヒスパニアは、ローマに立ち寄った〔あなた〕に、滞在の遅れへの赦しを与えたであろうに〔あなたがローマに留まって帰国が遅れても、ヒスパニアは許したであろう、の意と取った〕。ヒスパニアは、あらゆる属州の親〔ローマ〕に自らの望みを譲ることを知っているからである。また、自分の財を我々に見せようとしないほど貪欲でもない。
Epistolarum libri decem 4.61.6
Quare fraudati gratia tui, secundos amicitiae fructus sedulo postulamus, ut quoties fors copiam dederit legamus saltim qui videre maluimus. Vale.
PL 18, 241Aそれゆえ、あなたに会う喜びを奪われた我々は、友情の第二の実りを熱心に求める。折があるたびに、せめて、会うことを望んだ相手の書簡を読めるように、と。健やかであれ。