シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XI 第I巻 第XI章

SYMMACHUS PATRI.

シュンマクスより父へ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 151C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 1.11.1

1

Cum jam filiae nostrae dies natalis appeteret, commodum aderant, quae muneri miseratis. Ea nobis in commune quam cara et gravia fuere.

PL 18, 151C

我々の娘の誕生日が近づいたとき、ちょうど、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕が贈り物にと送っていた物が届いた。それは我々にとって共に、どれほど貴く、重みのあるものだったか。

Epistolarum libri decem 1.11.2

2

Nam si quid in absentes bene consulas, impensu majore gaudetur Illico amplexi litteras, quae prosequebantur oblata, in exspectatione esse coepimus, quam mox vobis capessendum iter Appiae scriberetis. Nihil horum pagina nuntiabat.

PL 18, 151C

離れている者に何か善くはからうと、いっそう大いに喜ばれるものだ〔底本は impensu majore。本文が崩れているらしく、impensius(いっそう強く)の意に解した〕。すぐに、贈り物に添えられた手紙を取り上げて、我々は、あなたがアッピア街道の旅にいつ取りかかると書いてくれるかと、待ちはじめた。この書面は、そのどれも知らせていなかった。

Epistolarum libri decem 1.11.3

3

Percontor tabellarium, num constantiam decreti rerum subita turbassent. Ait sententiam nihil claudicare, sed placita differri, donec cunctatio Formiana multa fruge, et aliis hoc genus in usum necessariis instruatur. Tunc mihi animus ab aegritudine remigravit.

PL 18, 151D

私は使者に尋ねる、事態が急変して決定の確かさが乱れたのか、と。彼は、決定は少しも揺らいでいない、ただ予定が延びているだけで、フォルミアエでの滞在が、豊かな食糧とそのほか必要な用の物で整えられるまで、と言う。そこで私の心は不安から立ち直った。

Epistolarum libri decem 1.11.4

4

Do fidem, nihil humili mensae, nihil servitiis, aut pecori defuturum. Ne mihi sit dicti hujus posthac negatio, en vobis chirographi instar litteras. Sponsionem stipulat affectio. Neque enim patiar decipi, quos opto complecti. Vale.

PL 18, 151D

約束する、質素な食卓にも、奴隷たちにも、家畜にも、何一つ不足しないように。この言葉をあとで私が取り消すことのないよう、ほら、あなたに自筆の証文のような書簡を送る。愛情が誓約を取り交わすのだ。私は、抱きしめたいと願う人々が欺かれるのを許さないからだ。健やかであれ。