シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput LXXXIII 第III巻 第LXXXIII章

SYMMACHUS RUFINO.

シュンマクスよりルフィヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 220C · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 3.83.1

1

Iter, ut opinione metior, expedisti: quod solum tibi ad silentium suffragabatur. Nunc stativa requies, stylo et animo scribendi ad nos usum reformet: licet oris tui facultas, et cum viam carperes, luculento potuerit affatu sitim nostram rigare.

PL 18, 220C

あなたは旅を、私の見るところ終えた。それだけが、あなたの沈黙の言い訳になっていた。いまや定住の休息が、筆と心に、我々へ書くという習いを取り戻させてほしい。もっとも、あなたの口の才なら、道を歩んでいるあいだにも、見事な語りかけで我々の渇きを潤せたはずだが。

Epistolarum libri decem 3.83.2

2

Sed fuerit tibi adversum culpam taciturnitatis de labore purgatio. Nihil jam suffragii restat, cum et facundia, quae nec ante impediebatur, supersit, et otium, quod desiderabatur, accesserit. Vale.

PL 18, 220C

だが、沈黙という咎に対して、あなたには労苦による弁明があったとしよう。もはや弁護の余地は残らない。以前も妨げられていなかった雄弁はなお余っており、望まれていた暇も加わったのだから。健やかであれ。