シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput II 第IV巻 第II章

CS. CS.

CS. CS.〔刷りのまま。略記の意味は定かでない〕

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 221D · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 4.2.1

1

Abundat Flavianus filius meus, ad promerendam conciliationem bonorum, suis paternisque suffragiis. Sed interest amoris, quem vere pignori meo debeo; ne dum meritis illius nihil deesse contemplor, officium parentis omittam.

PL 18, 221D

息子フラウィアヌスには、善き人々の好意を得るために、自分と父の支持が十分にある。だが、私が我が子に負う真の愛にとって大切なのは、彼の功績に何も欠けていないと見つめるうちに、親としての務めを怠ることのないようにすることだ。

Epistolarum libri decem 4.2.2

2

Facio igitur, quod redundet, et cumulum impono perfectis. Et hoc ad conjungendum Flaviano meo praestantiae tuae animum multum credo valiturum: quia mihi pro beneficio intelligis imputandum, quod illi solo judicio detulisses. Vale.

PL 18, 222D

そこで私は、余分なことをし、完成したものに頂点を載せる。そしてこのことは、あなたの卓越の心を私のフラウィアヌスに結びつけるのに大いに役立つと思う。あなたは、彼にただ自分の判断で与えるはずだったものを、私への恩恵として数えられるべきだと悟っているからである。健やかであれ。