Epistolarum libri decem 2.34.1
Adornare te reditum, quod sacra Deum matris appeterent, arbitrabar. Tu in diei unius iter promoves, nosque et patriam post tergum relinquis. Illude, ut vis, amicorum facilitati: quos si haec morderet injuria, in vicem malae gratiae saltem litteris abstinerent.
PL 18, 187B神々の母の祭儀が求めるから、あなたは帰還の準備をするのだと思っていた。ところがあなたは一日の道のりを進め、我々と祖国を背後に残す。好きなだけ、友人たちの気安さをからかうがよい。もし彼らがこの不当に心を噛まれていたなら、悪しき仕打ちへの返しとして、せめて書簡を控えたことだろう。
Epistolarum libri decem 2.34.2
Nunc vero officiis mulcemus abeuntem, et blanda animo tuo fomenta suggerimus, cum tu omnibus curam rei familiaris anteferas. Nam recordaris hoc te praefamine epistolam texuisse: Nihil hac aetate tractandum pensius domesticis rebus.
PL 18, 187B今や我々は、去りゆくあなたを務めで宥め、あなたの心に優しい慰めを差し出している。あなたは何よりも家の事への心配を優先しているのに。あなたは、この前書きで書簡を織ったことを思い出すだろう。「この年齢では、家の事より入念に扱うべきものはない」と。
Epistolarum libri decem 2.34.3
Quod ego, dum contemplor venam morum tuorum, scio ludo esse conceptum. Quando enim sublimitas ingenii tui curis vilioribus flecteretur? Censeo igitur aliis dare verba mediteris, qui sanctum penetrale animi tui nesciunt. Mihi uno genere satisfacies, si remotis epistolarum defensionibus ipse remeaveris. Vale.
PL 18, 187B私はあなたの気質の鉱脈を見るにつけ、これが戯れで考えられたと知っている。あなたの才の崇高さが、いつ、より卑しい心配事に曲げられようか。だから、あなたの心の聖なる奥所を知らない他人を欺くことを企てるがよい、と私は思う。あなたが私を満足させる道は一つしかない。書簡の弁明を退けて、あなた自身が帰って来ることだ。健やかであれ。