Epistolarum libri decem 3.39.1
Valetudinis meae vigor coepit assurgere. Fas est, ut de me scribendi assiduitas exigatur: maneat tantum sanitatis fides, quam plerumque sollicitat hiemis injuria.
PL 18, 210C私の健康の活力が立ち上がり始めた。私について書き送る頻繁さが求められるのは当然だ。ただ、健やかさへの信頼が続いてほしい。それは冬の苦しみにしばしば脅かされる。
Epistolarum libri decem 3.39.2
Nimis enim tenera atque imbecilla est ratio convalescendi, et ante medicas manus opem coeli clementioris exspectat sanitas; ne tibi videar medendi arte morbo diuturnitatem dedisse. Volo enim memoriam malorum joci venustate frangamus.
PL 18, 210C回復の道筋はあまりに繊弱で、医者の手より先に、より温和な天の恵みを健やかさは待つのだ。私が医術によって病を長引かせたと、あなたに見えないように。災いの記憶を、冗談の優雅さで打ち砕きたいのだ。
Epistolarum libri decem 3.39.3
Sed jam etiam aliquid de Repentino juvene optimo dicendum est, cujus ego assiduitatem desideravi: quam mihi ut arbitror, verecundia ejus negavit, cum fiducia ex te sumpta praestare debuerit.
PL 18, 210Cだが、すでにいとも善き青年レペンティヌスについても何か言わねばならない。私は彼の足繁い訪問を望んでいたが、彼の遠慮がそれを私に拒んだと思う。あなたから得た信頼によって、与えるべきだったのに。
Epistolarum libri decem 3.39.4
Erit tamen copia melior, cum intelliget non se debuisse deserere, quem frequenti testimonio tuo de se noverat credidisse. Vale.
PL 18, 210Dそれでも、より良い機会があろう。あなたの度重なる証言によって自分を信頼していると知っていた人を、見捨てるべきでなかったと、彼が悟るときには。健やかであれ。