シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XLI 第III巻 第XLI章

SYMMACHUS HILARIO.

シュンマクスよりヒラリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 211A · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 3.41.1

1

Mentis tuae est pia et justa mandare. Quod ideo praeloquor, ut et implesse me noveris, quae pro filio Habemani viri clarissimi jusseras, et probasse. Supervacua igitur fuit postulatio litterarum tuarum. Moneri enim me oportuit, non rogari.

PL 18, 211A

敬虔で正しいことを命じるのが、あなたの心のならいだ。これを前置きするのは、いとも高名な人ハベマヌスの息子のためにあなたが命じたことを、私が果たし、またそれを是としたと知らせるためである。だからあなたの書簡での要請は余計だった。私は頼まれるべきでなく、思い出させられるべきだったのだ。

Epistolarum libri decem 3.41.2

2

Quid quod etiam mihi cum illo summa familiaritas fuit? Unde factum est, ut aequitati petitionis favor amicitiae jungeretur. Quid multa?

PL 18, 211A

そればかりか、私は彼とごく親しい仲だった。だから、願いの公正さに友情の好意が加わったのだ。多言は要るまい。

Epistolarum libri decem 3.41.3

3

Venient in manus tuas commenta curiae nostrae super ejus absolutione confecta; quae indicent tuae voluntati, et Bebiani reverentiae delatam cupitorum celeritatem.

PL 18, 211A

我々の元老院議場が彼の免訴について作成した記録が、あなたの手に届くだろう。それは、あなたの意志とベビアヌスの敬意に、望みの迅速さが示されたことを明らかにするだろう。

Epistolarum libri decem 3.41.4

4

At hujus operae peto litteras crebriores; quarum tibi pro facundiae tuae opibus facilis liberalitas erit, mihi pro cultu mutuo praetiosa perceptio. Vale.

PL 18, 211A

ところで、この働きに対して、あなたの書簡がもっと頻繁であることを願う。あなたの雄弁の豊かさからして、それはあなたには容易な気前よさであり、互いの親しみからして、私には貴重な受け取りとなる。健やかであれ。