Epistolarum libri decem 2.12.1
Spatiari in foro Urbis aeternae post acceptas a me litteras plerosque cognovi, etsi nimis vereor, ne quid fraudis admiserit simulata properatio. Merito apographa epistolarum mearum, simulque hominum nomina relegenda tibi subjeci.
PL 18, 181B私から書簡を受け取った者たちの多くが、そのあと永遠の都の広場をぶらついていると知った。もっとも、見せかけの急ぎが何か欺瞞を犯したのではないかと、ひどく恐れる。それゆえ当然、私の書簡の写しと、同時に人々の名を、あなたが読み返せるよう添えた。
Epistolarum libri decem 2.12.2
Tu vicissim mihi de singulis aut impleti officii fidem nuntia, aut violati prode perfidiam. Non minore sane cura cupio cognoscere, an omnes obsignatas sumpseris eo annulo, quo nomen meum magis intelligi, quam legi promptum est.
PL 18, 181Bあなたは逆に、一通ごとに、務めが果たされた信義を告げるか、破られた不実を明らかにしてほしい。私の名が、読まれるよりも理解されやすいあの指輪で、すべてが封印されて受け取られたかどうかも、劣らぬ心遣いで知りたい。
Epistolarum libri decem 2.12.3
Nihi autem fuisse, quod metuam publicari, decursis exemplaribus judicabis. Nec est ulla inter nos causa secreti. Aperto pectore officia pura miscemus. Nihil in conscientia latet, quod scriptorum cuniculis occulatur.
PL 18, 181B公にされるのを私が恐れるようなことは何もなかったと、写しを通読すれば、あなたは判断するだろう。我々のあいだに秘密にする理由はない。我々は開かれた胸で純粋な務めを交わす。良心のうちに、書き物の地下道で隠すべきものは何もない〔底本は Nihi と occulatur。Nihil と occultatur と読む〕。
Epistolarum libri decem 2.12.4
Sed aequum non est ut simplicitati nostrae sinamus illudi. Neque enim diligentia mea debet admittere proditorem, quia cautio praestitit ne timerem. Vale.
PL 18, 181Bだが、我々の素朴さがもてあそばれるのを許すのは公正でない。用心のおかげで私が恐れずにいられたからといって、私の注意深さが裏切り者を受け入れてよいわけではない。健やかであれ。