Epistolarum libri decem 1.89.1
Non incognito quidem nobis eloquii splendore nituisti; sed magnis rebus accommodata, et majestate scripti aptata, gloriam, quam magisterio ante quaesisti, recens auxit oratio.
PL 18, 173Dあなたは、我々に知られていなかったわけではない雄弁の輝きで際立っていた。だが、大事に適合し、文書の威厳に合わせたこのたびの弁論は、あなたが先に師としての職によって求めた栄光を新たに増した。
Epistolarum libri decem 1.89.2
Nam praeter loquendi phaleras, quibus te natura ditavit, simile quiddam, planeque conveniens auribus patrum, gravitate sensuum, verborum proprietate sonuisti.
PL 18, 173Dというのも、本性があなたに与えた言葉の飾りのほかに、元老院議員たちの耳にまったくふさわしい、それに似た何か〔simile quiddam。言葉の飾りに似たもの、と取った〕を、思いの重みと語の的確さで響かせたからである。
Epistolarum libri decem 1.89.3
Denique etiam hi, quorum Minerva rancidior est, non negant, facundiam tuam curiae magis quam caveae convenire At illi, quos cothurnus altior vehit, et structurarum pegmata delectant, neque tristem soliditatem, neque lascivum leporem consona laude celebrarunt.
PL 18, 173D実に、才気のより古びた者たちでさえ、あなたの雄弁は観客席〔cavea。劇場の〕よりも元老院議場にふさわしいと認める。〔底本は caveae のあとに句点を欠き、At が大文字で始まる。ここで文が切れると解した〕しかし、高い厚底靴〔cothurnus。悲劇の高い文体の喩え〕に乗る者たちや、舞台装置の仕掛けを喜ぶ者たちは、厳粛な堅実さにも戯れの優雅さにも、調和した賞賛を送らなかった。
Epistolarum libri decem 1.89.4
Haec sunt enim condimenta oris et pectoris tui, quod nec gravitate horres, nec venustate luxurias; sed ratione fixus ac stabilis germanos colores rebus obducis. Nolo igitur exspectes judicium meum, ne amore delinquam. Quid varia ingenia senserint, res intimavit.
PL 18, 174Aこれらはあなたの口と心の薬味である。あなたは重々しさに怖気づかず、優美さに溺れもせず、理に定まって安定し、事柄に生来の色合いをかぶせる。ゆえに私の判断を待つな。愛のために誤るといけない。さまざまな才が何を感じたかは、事実が示した。
Epistolarum libri decem 1.89.5
Fuit enim in illa ratione, quod unusquisque diligeret, et pro ingenii sui qualitate laudaret. Quare sequere coepta felicia, et te in omnibus aemulare. Nobis ad testimonium religionis satis est non siluisse sententiam caeterorum. Vale.
PL 18, 174A実際、あの語り〔底本は ratione。弁論(oratio)の運びの意と取った〕には、各人が愛し、自分の才の質に応じて賞賛するものがあった。ゆえに、始めた幸いな歩みを続け、あらゆる点で自分自身と競え。我々の義理〔religio〕の証しには、他の人々の意見を黙殺しなかったことで足りる。健やかであれ。