Epistolarum libri decem 5.94.1
Romam egressus, post legationis officium, sumpsi litteras tuas, quibus patriae communi largas rei annonariae copias polliceris.
PL 18, 265Bローマを出て、使節の務めを果たしたのち、私はあなたの書簡を受け取った。その中であなたは、共通の祖国に、穀物供給の豊かな備えを約束している。
Epistolarum libri decem 5.94.2
Itaque gemino affectus gaudio, et quasi civis publica securitate, et facti tui gloria quasi frater superexsulto, teque ad hoc studium religiosa exhortatione distimulo, licet bona voluntas, quae ex ingenio venit, non sit agitanda calcaribus.
PL 18, 265Bこうして二重の喜びを受け、市民としては公の安寧を、兄弟のようにはあなたの行いの栄光を、私は大いに喜び、敬意をこめた励ましであなたをこの熱意へと駆り立てる。もっとも、生まれつきの資質から出る善い意志は、拍車で駆り立てるべきではないのだが。
Epistolarum libri decem 5.94.3
Ego lectioni sermonis tui civium nostrorum curam levavi. Neque enim silere debuit tam laudabilis et certa promissio. Superest, ut proposito religionis tuae melior aspiret eventus, et in posterum competens decus pro tanto in patriam labore respondeat. Vale.
PL 18, 265B私はあなたの言葉を読み上げて、同市民の不安を和らげた。実に、これほど称賛すべき確かな約束は、黙されてはならなかった。残るは、あなたの誠実な志に、より良い結果が息吹きを与え、後々、祖国のためのかくも大きな労苦にふさわしい栄誉が応えることである。健やかであれ。