Epistolarum libri decem 1.6.1
Solent impatientes dilationis esse, qui sperant in se aliquid muneris conferendum. Hoc vero a vobis recens ortum videmus, ut suarum rerum munifici moram non ferant largiendi. Nunc nuper ad vos praedium lege venit, cujus me jure donastis.
PL 18, 150Aためらいに耐えられないのは、自分に何か贈り物がなされるはずと期待する者たちである。だが、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕においては、自分の物を贈るのに気前のよい者が、与えるのを遅らせることに耐えられないという事態が、新たに生じたのを我々は見る。先ごろ、地所が法によってあなたのもとに来たが、あなたはその所有権を私に贈ってくれた。
Epistolarum libri decem 1.6.2
Cucurrit quaestus vester in meum commodum, et meliore voto fortunam estis imitati. Nam quod ex propinquae bonis cum moestitia sumpseratis, cum laetitia tradidistis. Quid, quod hanc liberalitatem cumulastis amplissimo testimonio?
PL 18, 150Bあなたの利得は私の便益へと駆けつけ、運命の女神を、より良い願いをもってまねた。近親の女性の遺産から悲しみのうちに受け取ったものを、あなたは喜びのうちに譲り渡したのだから。この寛大さを、この上ない証言で積み増したことは言うまでもない。
Epistolarum libri decem 1.6.3
Cujus ego honestamentum praeopto muneribus. Nam qui opibus illaudatus juvatur, necessarium magis donum, quam justum praemium videtur adipisci.
PL 18, 150B私はその証言の栄誉を、贈り物そのものより選ぶ。実際、称賛なしに財で助けられる者は、正当な報いというより必要な贈り物を得るように見えるからだ。
Epistolarum libri decem 1.6.4
Igitur judicio vestro ago, atque habeo gratias, quantae sunt maximae, quod mihi honorem utrumque fecistis; et deos precor, ut datis in commune omnes longum fruamur, sintque ex nobis quibus Ostiense praedium nostro judicio, vestro tradamus exemplo. Vale.
PL 18, 150Bそれゆえ私は、あなたの判断に、できる限りの大きな感謝を述べ、そう思っている。あなたが二重の栄誉を私に与えたゆえに。そして神々に願う、与えられたものを我々みなが共に長く享受できるように、またオスティアの地所を、我々の判断で、あなたの手本にならって譲り渡す相手が、我々の中から出るように。健やかであれ。