Epistolarum libri decem 3.75.1
Satisfaciet quidem tibi ad omne gaudium conspectus tuorum. Sed ego hanc hilaritudinem cumulari posse conjecto, si noster sermo quoque jungatur. Nam cum prae caeteris tibi domestica bona cara sint, proximum sibi gaudium jure amicorum cura defendit.
PL 18, 218C家族との再会は、あなたにあらゆる喜びを与えるだろう。だが私は、我々の言葉も加われば、その愉快さはさらに積み上げられると推測する。あなたは何よりも家庭の善を大切にするが、それに次ぐ喜びを、友の気遣いは当然のこととして主張するからである。
Epistolarum libri decem 3.75.2
Ergo ubi desiderio tuo piae necessitudines satisfecerint, ad nostras quoque litteras oculi conferantur: quarum haec summa est, ut me valere cognoscas. Nolo enim te a colloquiis tuorum pagina longiore producere. Vale.
PL 18, 218Dそれゆえ、情愛の絆があなたの願いを満たしたなら、我々の書簡にも目を向けてほしい。その要点は、私が元気であるとあなたが知ることだ。長い紙面であなたを身内との語らいから引き離したくない。健やかであれ。