Epistolarum libri decem 7.105.1
Agendis D. M. comiti excellentissimo viro gratiis par esse non potest mediocritas verborum meorum.
PL 18, 307Bわが主〔D. M. を「わが主」の略と取った〕、伯にして、いとも卓越した人への謝意を述べるのに、私の言葉の貧しさでは、釣り合うことができない。
Epistolarum libri decem 7.105.2
Tibi igitur hoc munus injungo, ut de impetratis evectionibus in adminiculum praetoriae functionis, habitum mentis meae apud eum plenius exsequaris: simulque digneris eniti, ut in rem missis celer ad Hispanias transitus impetretur.
PL 18, 307Bそこで、あなたにこの務めを課す。法務官職の務めの助けとして得られた駅逓の使用権について、私の心の持ちようを、彼にもっと十分に述べてほしい。同時に、用事で遣わされた者たちが、ヒスパニアへ速やかに渡れるよう、よしとして努めてほしい。
Epistolarum libri decem 7.105.3
Appetit enim tempus editionis, metusque mihi est ne equorum curulium tarda coemptio, et morosa deductio sollicitis arctetur angustiis. De hoc etiam sublimem virum et praecellentissimum comitem, securus impetrationis oravi.
PL 18, 307Bというのも、催しの時が迫っており、戦車用の馬の買い付けが遅れ、連れ帰りがもたつくことで、気がかりな窮境に追い込まれはしないかと、私は恐れている。この件について、崇高な人、いとも卓越した伯にも、願いが叶うと安心して頼んだ。
Epistolarum libri decem 7.105.4
Adjeci praeterea commonitorem, cujus suffragator esse dignaberis: ut si molesta petitio non videtur, familiares meos, datis ad potissimos Hispaniarum litteris, prosequatur. Satis dictum est.
PL 18, 307Bさらに、覚書の持参者を添えた。彼の後ろ盾となることをよしとしてほしい。厄介な頼みと見えないなら、彼〔伯〕がヒスパニアの有力者たちに宛てて書簡を与え、私の身内の者たちを送り出してくれるようにである。言うべきことは十分に言った。
Epistolarum libri decem 7.105.5
Si quid aliud tuis auribus amicorum meorum sermo suggesserit, oro, ut in curam sancti et fidelissimi pectoris tui recipere non graveris. Vale.
PL 18, 307Cわが友人たちの言葉が、ほかにあなたの耳に何かを進言するなら、あなたの清廉で最も誠実な胸の心配りのうちに受け入れることを、嫌がらないでほしい。健やかであれ。