シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput XLVIII 第II巻 第XLVIII章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 190D · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 2.48.1

1

Ad tertium nonas Octobres primo lucis respondi litteris tuis, quas pro interjectu itineris, quo nunc distinemur, ante meridiem sumere debuisti. Sed ut scripta ad vesperam mihi reddita prodiderunt, meum officium, meamque curam tabellarii lentitudo suspendit.

PL 18, 190D

10月のノナエの3日前〔10月5日〕の夜明けに、私はあなたの書簡に答えた。その返書を、今我々を隔てている道のりを考えれば、あなたは正午前に受け取るはずだった〔quas は返書を指すものと取った〕。だが、夕方に私に届けられた〔あなたの〕書面が示したように、飛脚の遅さが私の務めと配慮を宙づりにした。

Epistolarum libri decem 2.48.2

2

Ego tamen huic morae succensere non possum. Defuisset enim tibi causa sermonis iterandi, si mature responsa nostra legisses; quae confido jam tradita: nisi forte denuo aliquis ex urbanis divitibus insessor viarum scripta nostra furetur.

PL 18, 190D

それでも私はこの遅れに腹を立てられない。我々の返書を早く読んでいたら、あなたには再び語る理由がなくなっただろうからだ。返書はすでに渡されたと信じる。もっとも、またも都の富者のうちの誰かが道を占拠して、我々の書面を盗むのでなければ。

Epistolarum libri decem 2.48.3

3

Dii illos mentibus suis puniant! Nunc ac quaesita redeamus. Humor, qui parvuli nostri pectus obsederat atque importunam tussim ciebat, magna parte tenuatus est: itaque spiramenta faucium libera nihil jam stridulum sonant.

PL 18, 190D

神々が彼らをその心で罰するように。さて、尋ねられたことに戻ろう〔底本は ac。ad と読む〕。我々の幼子の胸に居座り、厄介な咳を起こしていた水気は、大半が薄れた。そのため喉の通りは自由になり、もうきしむ音を立てない。

Epistolarum libri decem 2.48.4

4

Deum benignitas velit processum sanitatis ejus in solido collocare. Nos ut a metu praesentium respiravimus, ita voto futura munimus.

PL 18, 191A

神々の好意が、その子の健康の進みを堅固にしてくれるよう願う。我々は目の前の恐れから息をついたと同じく、願いによって先々を固める。