シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XXXII 第I巻 第XXXII章

AUSONIUS SYMMACHO.

アウソニウスよりシュンマクスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 159A · 13 sectiones

Epistolarum libri decem 1.32.1

1

Modo intelligo, quam mellea res sit oratio, quam delenifica, et quam suada facundia. Persuasisti mihi, quod epistolae meae apud Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset.

PL 18, 159A

今になって、弁論がいかに蜜のようなものか、いかに人を宥めるものか、雄弁がいかに説得するものかを悟る。カプアであなたの手に渡った私の書簡の文の組み立てが、無作法ではなかったと、あなたは私に信じさせた。

Epistolarum libri decem 1.32.2

2

Sed hoc non diutius, quam dum paginam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem suis, veluti succo nectaris delibuta perducit. Ubi enim chartulam pono et meipsum interrogo, tum absynthium merum resipit, et circumlita melle pocula deprehendo.

PL 18, 159A

だがそれは、あなたの頁を読んでいるあいだだけである。その頁は、自分の甘言にぽかんと口を開ける私を、神酒の汁を塗ったかのように導く。実際、紙片を置いて自分に問いかけるとき、そのとき私はまじりけのないニガヨモギの味を感じ、蜜を塗った杯であったと見破る。

Epistolarum libri decem 1.32.3

3

Si vero, id quod saepe facio, ad epistolam tuam redii, rursus illicior; et retrorsum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis afflatus, deposita lectione vanescit, et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini.

PL 18, 159B

逆に、しばしばするように、あなたの書簡に戻ると、また誘われる。そして引き返せば、あなたの話しぶりのあの甘美きわまる、あの花咲くような息吹は、読むのをやめると消え失せ、証言の重みが甘さの中にあることを許さない。

Epistolarum libri decem 1.32.4

4

Hoc me velut aerius bracteae fucus, aut picta nebula, non longius, quam dum videtur, oblectat; chamaeleontis bestiolae vice, quae de subjectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistola tua, aliud ex conscientia mea.

PL 18, 159B

これは、空虚な金箔の彩色、あるいは描かれた霧のように、見えているあいだだけしか私を楽しませない。下にあるものから色を取る小さな獣、カメレオンのようにである。あなたの書簡から感じるものと、自分の良心から感じるものとは別である。

Epistolarum libri decem 1.32.5

5

Et iis me audes facundissimorum hominum laude dignari? tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti. Haud quisquam ita nitet, ut comparatus tibi non sordeat.

PL 18, 159B

それなのに、あなたは私を、最も雄弁な人々の称賛に値するとあえてよしとするのか。あなたが、と言うのだが、私にそれを。あなたは万人の矯正の及ぶところを越えて自らを高めた人である。あなたと比べて見劣りしないほど輝く者は、誰もいない。

Epistolarum libri decem 1.32.6

6

Quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Socratis conclusiones, enthymemata Demosthenis, aut opulentiam Tullianam, aut proprietatem nostri Maronis accedat? Quis ita affectet singula, ut tu imples omnia?

PL 18, 159B

イソップの優美さ、ソクラテスの詭弁的な結論、デモステネスの推論〔enthymemata〕、トゥッリウスの豊かさ、あるいは我々のマロ〔ウェルギリウス〕の的確さに、誰がそれほどまで近づけようか。あなたがすべてを満たしているように、一つ一つをこれほど求めて得る者が誰かいるか。

Epistolarum libri decem 1.32.7

7

Quid enim aliud es quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi, fili Symmache, non vereor ne in te blandius dicta videantur esse quam verius.

PL 18, 159C

実にあなたは、あらゆる善き技芸の才能から集められた完成にほかならないではないか。我が主よ〔敬称〕、子シュンマクスよ、これらを、あなたについて真実というより甘く言ったと見られはしないかと、私は恐れない。

Epistolarum libri decem 1.32.8

8

Et expertus es fidem meae mentis atque dictorum, cum in comitatu degimus ambo, aevo dispari: ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tirocinium jam veteranus exercui. In comitatu tibi verus fui: nedum me peregre existimes composita fabulari.

PL 18, 159C

あなたは、私の心と言葉の誠実を体験した。二人とも宮廷で暮らしていたときのことで、年齢は違っていた。そこであなたは、新兵でありながら古参の兵役の褒賞を得、私は、すでに古参兵でありながら新兵の務めを経た〔年若くして重く遇されたシュンマクスと、老いてから宮廷の勤めを始めた自分とを対にする〕。宮廷であなたに対して私は真実であった。まして、よそにいるからといって、私が作り事を語っているなどと思ってはならない。

Epistolarum libri decem 1.32.9

9

In comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, me tibi et parente, et amico, et si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti. Sed abeamus ab his; ne isthaec commemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere.

PL 18, 159C

宮廷で、と言うが、人々の顔を開かせ、心を覆うその宮廷で、私が、父よりも友よりも、いやその両方よりさらに大切なものよりも、あなたにとって大切であったと、あなたは感じた。だが、これらから離れよう。この追想が、あの「ソシアスの恐れ」に近づいたと見えないように〔ソシアスは喜劇の登場人物の名。その恐れが何を指すかは定かでない〕。

Epistolarum libri decem 1.32.10

10

Illud quod pene praeterit, qua affectione addidisti, ut didascalicum aliquod opusculum, aut sermonem protrepticum mitterem? Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum et alacrem commovebo?

PL 18, 159C

ほとんど見過ごすところだったあのことだが、どのような愛情から、あなたは、教訓的な小品か勧奨の談話を私が送るようにと付け加えたのか。学ぶ年齢であったなら、なお教えられるべき私が、あなたを教えようというのか。それとも、すでに活力にあふれ敏捷なあなたを、私が奮い立たせようというのか。

Epistolarum libri decem 1.32.11

11

Eadem opera et Musas hortabor ut canant; et maria ut effluant; et auras ut vegeant; et ignes ut caleant admonebo: et si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo.

PL 18, 159D

同じ手間で、ムーサたちに歌えと励まし、海に流れ出せと、風に吹けと、火に燃えよと促すことにもなろう。そして、我々が望まなくとも自然に起こることは何であれ、余計な煽動者として駆り立てることにもなろう。

Epistolarum libri decem 1.32.12

12

Satis est unius erroris, quod aliquod meorum me renitente vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra evenisset, nec tu mihi persuaderes, placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint.

PL 18, 159D

過ちは、一つで十分である。私の作の一つが、私が抗ったにもかかわらず公にされ、幸運にも友人たちの手に落ちたことである。もし逆の結果になっていたなら、あなたも、私が気に入られうると私に説得しなかったであろう。これを、あなたの書簡への返答としよう。

Epistolarum libri decem 1.32.13

13

Caetera quae noscere aves, compendifaciam: sic jam quoque longa est epistola. Julianum tamen familiarem domus nostrae si quid de nobis percontandum arbitraris, tibi allego: simul admoneo, ut cum causam ejus adventus agnoveris, juves studium, quod ex parte fovisti. Vale.

PL 18, 159D

その他、あなたが知りたがることは省く。すでにこの書簡も長い。ただ、我々の家の親しい者ユリアヌスを、我々について尋ねるべきことがあると思うなら、あなたに託す。同時に、その来訪の理由を知ったなら、あなたがこれまで部分的に育んできた熱意を助けるよう促す。健やかであれ。