シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput XXVI 第X巻 第XXVI章

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.

いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 364B · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 10.26.1

1

Praecipua quidem beneficia numinis vestri populus Romanus exspectat, DD. imperatores. Sed ea jam quasi debita repetit, quae aeternitas vestra sponte promisit: non quod sibi tribuenda diffidat (nusquam enim major spes est quam in bonorum principum sponsione), verum ne existimetur oblata fastidiose sperare, nisi instanter exegerit.

PL 18, 364B

ローマ人民は、諸君の神威のいとも大きな恩恵を待っている、主なる皇帝たちよ。だが人民は、諸君の永遠性が自ら約束したことを、すでにいわば負債として求め直している。それは自らに与えられることを疑うからではない(善き君主たちの約束にまさる希望は、どこにもないのだから)。そうではなく、差し出されたものを、強く求めもせずに高慢に待っていると見なされないためである。

Epistolarum libri decem 10.26.2

2

Orat igitur clementiam vestram ut post illa subsidia, quae victui nostro largitas vestra praestabit, etiam curules ac scenicas voluptates circo et Pompeianae caveae suggeratis. His enim gaudet urbana laetitia, cujus desiderium pollicitatione movistis.

PL 18, 364B

それゆえ人民は諸君の寛容に願う。我々の食糧に諸君の気前が与える支えのあとで、戦車競走と舞台の楽しみをも、競技場とポンペイウスの観覧席に与えてほしい、と。都の歓びはこれを喜び、諸君は約束によってその望みを動かしたのだから。

Epistolarum libri decem 10.26.3

3

Exspectantur quotidie nuntii qui propinquare urbi munera promissa confirment. Aurigarum et equorum fama colligitur: omne vehiculum, omne navigium scenicos artifices advexisse jactatur.

PL 18, 364C

約束された贈り物が都に近づいたと確かめる報せが、毎日待たれている。御者と馬の評判が集まっている。あらゆる車、あらゆる船が、舞台の芸人たちを運んで来たと噂されている。

Epistolarum libri decem 10.26.4

4

Et tamen amor perennitatis vestrae acuit desideria plebis, non cupiditas ludicrorum. Date igitur interim quae petuntur, ut sit locus caeteris, quae sine fine tribuetis.

PL 18, 364C

それでもなお、民衆の望みを鋭くするのは、諸君の永続性への愛であって、見世物への欲ではない。だから、求められているものを今は与えてほしい。限りなく与えるであろうほかのものに、余地があるように。