シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VI, Caput II 第VI巻 第II章

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 266D · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 6.2.1

1

Hilaratus est mihi dies litteris vestris, et festivitatem natalitiam domus nostrae desideratus sermo geminavit. Sed decursa paginae lectione conrugavit mihi frontem adjecta subscriptio, quae vos de peculio Petroniae agitari jurgiis indicavit.

PL 18, 266D

諸君の書簡で私の一日は晴れやかになり、待ち望んだ言葉が、我が家の誕生日の祝いを二重にした。だが、書簡を読み終えると、添えられた追伸が私の額にしわを寄せさせた。諸君がペトロニアの特有財産をめぐる争いに揺さぶられていると知らせていたからである。

Epistolarum libri decem 6.2.2

2

Arbitror tamen, si Marcianae sororis vestrae non sit clauda promissio, successionis ambiguum domesticae posse removeri, cum ad examen meum, quod ipsa delegit, documenta negotii miseritis.

PL 18, 266D

だが、諸君の姉妹マルキアナの約束が不確かでなければ、家内の相続の不確かさは取り除けると思う。諸君が、彼女自身が選んだ私の審理に、この件の証拠書類を送ってくれるならば。

Epistolarum libri decem 6.2.3

3

Quae autem capita quaestionum pars adversa commoveat, subdita enumeratione signavi, ut sancta unanimitas vestra informata oppositis, in vicem pro se respondenda meditetur. Valete.

PL 18, 266D

相手方が持ち出す争点がどれであるかは、下に列挙して示した。心を一つにする尊ぶべき諸君が、反対の主張を知らされたうえで、互いに自分のために答えるべきことを考えておくためである。健やかであれ。