シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput VII 第IV巻 第VII章

SYMMACHUS STILICONI.

シュンマクスよりスティリコへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 223D · 10 sectiones

Epistolarum libri decem 4.7.1

1

Agendis tibi gratiis pro Flaviano filio meo, usquequaque imparem me sentio. Et cum sint verba rebus faciliora, beneficii tui magnitudinem dictis aequare non possum. Neque enim mea tantum gratulatio est, quod cum illo honor amissus revertit in gratiam.

PL 18, 223D

我が息子フラウィアヌスのためにあなたに感謝を述べるにあたり、どこまでも自分が及ばないと感じる。言葉は事より容易いのに、あなたの恩恵の大きさを言葉で等しくすることはできない。あの子とともに失われた栄誉が好意のうちに戻ったことの喜びは、私一人のものではない。

Epistolarum libri decem 4.7.2

2

Senatus bonique omnes, hanc inter se partiuntur. Quocirca arduum est, ut unius sermo compenset, quod tantorum affectio contraxit. Dabis igitur veniam pro te pauca dicenti. Majus quiddam est honorem restituere quam dedisse.

PL 18, 224A

元老院とすべての善き人々が、これを分かち合っている。それゆえ、一人の言葉で、これほど多くの人の情が積み上げたものを償うのは難しい。だから、あなたについて少ししか語らない私を、赦してほしい。栄誉を与えるより、栄誉を回復するほうが大きなことである。

Epistolarum libri decem 4.7.3

3

Haec enim fieri fortuna consentit: illud contra ipsam praestat humanitas. Praemiserat alia exempla clementiae receptus coelo principum parens, et Flaviano meo multa casibus detracta reddiderat.

PL 18, 224A

前者は運が許すことだが、後者は運に逆らって人情が成し遂げる。天に迎えられた君主たちの親は、他の寛容の例を先立てていた。そしてフラウィアヌスに、災いの中で奪われた多くのものを返していた。

Epistolarum libri decem 4.7.4

4

Reservatus est unus et potissimus bonitatis titulus haeredi, quem magnitudinis tuae monitu paternis beneficiis dominus Honorius adjecit, interpretatus scilicet divo principi tempus, non animum defuisse.

PL 18, 224A

ただ一つ、最大の善意の称号が、相続人のために取っておかれた。それを、あなたの大きさの勧めに従って、主ホノリウスは、父の恩恵に付け加えた。すなわち、神なる君主に欠けていたのは心ではなく時であったと解釈して。

Epistolarum libri decem 4.7.5

5

Nunc perfecta sunt a successore consimili interrupta fato opera clementiae. Fastigium quoddam lenissimus et augustissimus princeps coeptis genitoris imposuit; cui ad vicem gratiae te ac tui similes opto monitores.

PL 18, 224A

いま、運命に断たれた寛容の業は、同様の後継者によって完成された。いとも柔和でいとも尊い君主は、父の企てに頂を載せた。その返礼として、あなたとあなたに似た者たちが助言者であることを、私は望む。

Epistolarum libri decem 4.7.6

6

Nam summis imperii moderatoribus pia et decora suadentes, instrumenta sunt boni saeculi. Est quidem rectori nostro divini fontis ingenium, et ad omnium virtutum cursum prompta natura.

PL 18, 224B

というのは、帝国の最高の統治者に、敬虔で美しいことを勧める者たちは、良い世の道具だからである。我々の統治者には、神的な泉の資質があり、あらゆる徳の道を走る備えのある本性がある。

Epistolarum libri decem 4.7.7

7

Sed, ut imagine mihi uti liceat, optimos gubernatores haud mediocriter etiam remigum manus juvat. Te vero famae ejus amicitiorem cum fides militiae, tum necessitudinis affectio reddit.

PL 18, 224B

だが、たとえを用いることが許されるなら、最良の舵取りたちも、漕ぎ手たちの手に少なからず助けられる。あなたを彼の名声にいっそう好意的にするのは、軍務の誠実と、縁故の情である。

Epistolarum libri decem 4.7.8

8

Hinc est, quod illi promerendi undique amoris vias invenis; et majoribus occupatum mones privata fata respicere. Humani casus in fugam versi sunt, nihilque in senatu moestum resedit. Aliis tributus, aliis integratus est honor.

PL 18, 224B

それゆえ、あなたは彼にあらゆる面から愛を得る道を見出し、より大きな務めに忙殺されている彼に、私人の運命を顧みるよう勧める。人の災いは追い払われ、元老院には悲しみが何も残らなかった。ある者には栄誉が授けられ、ある者には回復された。

Epistolarum libri decem 4.7.9

9

Uni familiae debetur, quidquid singuli sumus. Sed jam servabo epistolae terminos: vereor enim ne haec ipsa afferant fastidium praeclarae verecundiae tuae, cum aequare non possint vicem gratiae. Illa potius gaudia te munerentur, quae meritorum securitas parit.

PL 18, 224B

我々一人ひとりのあるところのものは、一つの家に負っている。だが、書簡の限度は守ろう。これらの言葉でさえ、あなたの輝かしい慎みに倦怠を起こさせはせぬかと恐れる。感謝の返しに釣り合えないのだから。むしろ、功績の安心が生む喜びが、あなたへの贈り物となるように。

Epistolarum libri decem 4.7.10

10

Nolo ex verbis cujusquam speres tanti beneficii solutionem. Prae caeteris nosti, solum conscientiae bonae praemium satisfacere posse magna praestantibus. Unum tamen tanquam immoderatus adjicio, ut jugiter in Flaviano meo beneficia tua diligas. Vale.

PL 18, 224C

これほどの恩恵の返済を、誰かの言葉から期待してくれるな。あなたは誰よりよく知っている、善き良心の報いだけが、大きなことをなす者たちを満足させうると。それでも私は、度を越した者のように一つだけ付け加える、あなたの恩恵を、我が息子フラウィアヌスの中で絶えず愛し続けてほしい。健やかであれ。