Epistolarum libri decem 3.25.1
Plenae atque inveteratae inter nos amicitiae nihil adjici posse credideram. Invenisti tamen, quo perfectam diligentiam tui in fastigium tolleremus. Amabili enim fiducia Ansioni tuae praebenda mandasti, quae peregrinatio hiberna poscebat.
PL 18, 207C満ちて古くなった我々の友情には、何も付け加えられないと思っていた。だがあなたは、あなたへの完全な心遣いを頂点にまで高める手立てを見つけた。愛すべき信頼をもって、冬の旅が求めていたものをあなたのアンシオに与えるよう、私に託したのだ。
Epistolarum libri decem 3.25.2
Tu vero abundans omnibus, studio dandi beneficii excogitasti causam petendi. Sed dedisse te ex hoc gratiam, satis constat: quia plus accepit, de quo sibi aliquid alterius amor vindicat.
PL 18, 207Dあなたは何でも有り余っているのに、恩恵を施す熱意から、願う口実を考え出した。だがこのことによってあなたが好意を施したのは十分に明らかだ。他人の愛が何かを自分のために求めるその相手のほうが、多く受けるからである。
Epistolarum libri decem 3.25.3
Uno tantum lapsu (fas sit dicere) amica vindicatio claudicavit, quod remunerandum me de Gallatia polliceris, ubi ad patrium larem veneris. Noluissem constantiam boni facti in haec trepidae verecundiae verba descendere.
PL 18, 207Dただ一度の誤り(言わせてもらえば)で、友愛の要求は足を引きずった。故郷の家に着いたら、ガラティアで私に報いると約束していることだ。善い行いの一貫性が、おびえた遠慮の言葉に落ちるのは、私の望まぬところだった。
Epistolarum libri decem 3.25.4
Sed praetereo laudatae epistolae leve fascinum. Neque enim me tantae gratiae obligatio sermonum interpretem esse sinit. Cur autem multa loquimur, parva missuri? descriptio tradendarum tibi vestium secundam paginam tenet.
PL 18, 207Dだが私は、称賛された書簡の軽い魅惑〔fascinum。魔力、呪い〕は見過ごす。これほどの好意の義理が、私に言葉の通訳であることを許さないのだから。それにしても、小さなものを送ろうというのに、なぜ多くを語るのか。あなたに渡す衣類の目録が、第二の頁を占めている。
Epistolarum libri decem 3.25.5
Quid de mediocritate earum sentias, ipse videris, qui hiemi magis, quam cultui apta indumenta voluisti. Vale.
PL 18, 207Dそれらの質素さをどう思うかは、あなた自身が見るがよい。あなたは装いよりも冬に適した衣を望んだのだから。健やかであれ。