Epistolarum libri decem 5.82.1
Plenum religionis officium est quod sponte votum fratris antevenis. Proxime igitur familiares nostri ad equorum coemptionem cum pretiis commeabunt, ut ex omnibus quadrigis, quas scripsisti esse venales, praestantiores cursu et genere pollentes defloret electio.
PL 18, 263Aあなたが兄弟の願いを自ら先んじて満たすのは、友情の務め〔religio〕に満ちた奉仕である。だから近く、我々の家の者たちが、値段を携えて馬の買い付けに行く。あなたが売りに出ていると書いたすべての四頭立てのうちから、走りと血筋に優れたものを選び抜くためである。
Epistolarum libri decem 5.82.2
Haec autem tibi cura sumenda est, ut praeteritis editionibus nostris recens ludorum fama respondeat. In primis igitur hanc de te gratiam peto, ne magis numerum, quam merita perpendas.
PL 18, 263Aしかしこの心配りを、あなたは引き受けねばならない。過ぎた我々の催しに、競技の新しい評判が応えるように。まずあなたにこの好意を頼む。数よりも、価値を重んじてくれ。
Epistolarum libri decem 5.82.3
Nam cum de Hispaniis copiam equorum spes certa mihi promittat, hos, quos de proximo polliceris, securior diligentia debet excerpere. Vale.
PL 18, 263Aヒスパニアから馬が豊かに得られると確かな見込みが私に約束しているので、近くからあなたが約束してくれる馬は、いっそう余裕のある心配りで選び抜くべきである。健やかであれ。