Epistolarum libri decem 3.86.1
Intelligebam non esse de nihilo, quod diu a litteris temperabas. Tandem patuit, impedito per aegritudinem visu, officiorum stetisse solertiam.
PL 18, 221Aあなたが長く書簡を控えていたのは理由のないことではない、と私は悟っていた。ついに、視力が病で妨げられ、務めの敏捷さが止まっていたのだとわかった。
Epistolarum libri decem 3.86.2
Itaque ego illo de silentio sollicitus probare me fateor, quod asperae rei nuntium usque ad sanitatis tuae gaudia distulisti; ne de te ante caperem exorti incommodi sollicitudinem, quam securitatem remoti.
PL 18, 221Aそこで私は、その沈黙に気を揉んでいたが、白状すれば、あなたが辛い知らせを、あなたの健康の喜びが来るまで延ばしたことを、よしとする。起こった災いへの不安を、それが取り除かれた安心より先に、あなたについて抱くことのないように、である。
Epistolarum libri decem 3.86.3
Nunc quia valetudo tecum in gratiam redit, indulgentioribus paginis amicitiam munerare: alioquin cessantibus simile aliquid rursus timebo. Sed de hoc satis verborum est.
PL 18, 221Aいまや体調があなたと和解したのだから、ゆったりした紙面で友情に贈り物をせよ。さもなくば、あなたが休むなら、私は再び同様のことを恐れるだろう。だがこれについては言葉はもう十分である。
Epistolarum libri decem 3.86.4
Flavianum pectoris mei dominum, tui socium, haerere animo tuo usque ad improborum dolorem, nimis gratulor. Nam saepe apud me de tali amicitia gloriatur: hoc ego futurum ante prospexeram, virtutes utriusque considerans, quarum similitudo concordiam facit.
PL 18, 221A私の胸の主人であり、あなたの同志であるフラウィアヌスが、悪人たちが痛むほどに、あなたの心に居着いていることを、私はおおいに祝う。彼はそのような友情をよく私のところで誇っているからだ。私はこうなることを、二人の徳を見て、前もって見通していた。その似通いが調和を生む。
Epistolarum libri decem 3.86.5
Et ideo plus gaudii quam miraculi, capto, teque oro, ne quid in tales amicos fascino liceat. Ille enim mihi non est rogandus, cui aliud velle non expedit. Vale.
PL 18, 221Bそれゆえ私は、驚きよりも喜びを抱く。そしてあなたにも願う、こうした友に対して、邪視〔fascinum。妬みのまなざし〕が何事もなさぬように。実際、あの人については、私が頼むには及ばない。ほかの望みを抱くのが得にならない人だからである。健やかであれ。