シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput LXI 第X巻 第LXI章

DD. VALENTINIANO, THEODOSIO ET ARCADIO SEM. AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、ウァレンティニアヌス、テオドシウス、アルカディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 390A · 45 sectiones

Epistolarum libri decem 10.61.1

1

Ubi primum senatus amplissimus semperque vester, subacta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum.

PL 18, 390A

〔この上申書は PL 16 のアンブロシウスの書簡集にも収められ、本サイトに訳がある(Ambr. Ep. Relatio)。ここでは PL 18 の本文から訳す〕いとも高貴な身分である元老院は、常に諸君のものであるが、法によって抑え込まれた悪徳を知り、近年の評判が敬虔な君主たちによって清められるのを見るや、善き時代の権威に従い、久しく押し殺していた痛みを吐き出し、再び私を自らの訴えの使節に命じた。

Epistolarum libri decem 10.61.2

2

Cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia, quia non erat justitia defutura, DD. imperatores. Gemino igitur functus officio et ut praefectus vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium mandata commendo.

PL 18, 390A

元老院は、神なる君主の聴聞を、不正な者たちによって拒まれた。正義が〔元老院に〕欠けることはなかったはずだからである、主なる皇帝たちよ。そこで私は二重の務めを果たす者として、諸君の長官として公の職務の報告を続け、また市民の使節として彼らの委任を申し述べる。

Epistolarum libri decem 10.61.3

3

Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi, majus imperio est. Qui ferat, obfuisse reip. privata certamina?

PL 18, 390A

ここには意志の不一致はない。意見を異にすれば宮廷の人々の熱意において優る者になれる、などとは、人々はもはや信じなくなっているからである〔この文の係りは取りにくい。意見を異にすれば宮廷の人々の熱意において優る、と人々はもはや信じない、と解した〕。愛され、敬われ、慕われることは、支配にまさる。私的な争いが国家を害したことを、誰が容認しようか。

Epistolarum libri decem 10.61.4

4

Merito senatus illos insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt. Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias.

PL 18, 390B

元老院が、自らの権勢を君主の名声より上に置いた者たちを追及するのは当然である。我々の労苦は、諸君の寛容のために不寝番を務める。

Epistolarum libri decem 10.61.5

5

Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae? quae tum est major, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere. Repetimus igitur religionum statum, qui reip. diu profuit.

PL 18, 390B

我々が父祖の制度を、祖国の法と運命を守ることは、時代の栄光にこそ何よりも益となるのではないか。その栄光は、諸君が父祖の習いに反しては何も許されないと悟るとき、いっそう大きい。ゆえに我々は、長く国家に益をなしてきた諸宗教の状態を求め返す。

Epistolarum libri decem 10.61.6

6

Certe numerentur principes utriusque sectae sententiae: proximus eorum caeremonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum. Quis ita familiaris est barbaris ut aram Victoriae non requirat.

PL 18, 390B

両方の立場の君主を数えてみるがよい。直近の者は父祖の祭儀を守り、より新しい者はそれを退けなかった。古い宗教が先例とならないなら、直近の者たちの黙認が先例となれ。蛮族とこれほど親しく、勝利の女神の祭壇を求めない者がいるだろうか。

Epistolarum libri decem 10.61.7

7

Cauti imposterum sumus, et tristium rerum ostenta vitamus: reddatur tantum nomini honor, qui numini denegatus est. Multa Victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit.

PL 18, 390B

我々は今後に備えて用心し、不吉な事柄の前兆を避ける。せめて、神威に対して拒まれた栄誉が、名には返されるようにせよ。諸君の永遠性は勝利の女神に多くを負い、さらに多くを負うだろう。この力を避けるのは、それから何の益も得なかった者たちに任せておけ。

Epistolarum libri decem 10.61.8

8

Vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est. Nemo colendam neget, quam profitetur optandam. Quod si hujus ominis non esset justa vitatio, saltem ornamentis curiae decuit abstineri.

PL 18, 390C

諸君は、勝利に好意をもつこの庇護を見捨てるな。この力は万人にとって願いの的である。願うべきものと自ら認めておきながら、崇めるべきでないと言う者があってはならない。たとえこの前兆を避けることに正当な理由がないとしても、せめて元老院議場の飾りは手放さずにおくのがふさわしかった。

Epistolarum libri decem 10.61.9

9

Praestate, oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantis factum diu non stetit. Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis.

PL 18, 390C

願う、諸君、我々が少年のころに受け継いだものを、老いて後の世代に残せるようにせよ。習慣への愛は大きい。神なるコンスタンス〔底本は Constantis。次の第12節の Constantius との関係は定かでない〕の行いが長く続かなかったのも当然である。諸君が、すぐに撤回されたと知った先例は、どれも避けねばならない。

Epistolarum libri decem 10.61.10

10

Aeternitatem curamus famae et numinis vestri, ne quid futura aetas inveniat corrigendum. Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur, ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus.

PL 18, 390C

我々は、諸君の名声と神威が永遠であることを気づかう。後の世が何か改めるべきものを見出すことのないように。どこで我々は諸君の法と言葉に誓うのか。いかなる宗教の畏れによって、偽る心は、証言で偽らぬよう恐れさせられるのか。万物は神に満ちており、不実な者に安全な場所はない。

Epistolarum libri decem 10.61.11

11

Sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum, neque aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus ordo decernit.

PL 18, 390D

しかし、罪を犯すことへの恐れのためには、宗教が目の前にあることによっても迫られるのが、何より力がある。あの祭壇が万人の和合を保ち、あの祭壇が各人の信義に訴える。身分全体がいわば誓った者としてすべてを決議すること、これ以上に我々の議決に権威を与えるものはない。

Epistolarum libri decem 10.61.12

12

Patebit ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt? Sed divus Constantius idem fecisse dicitur.

PL 18, 390D

では、その俗なる座は偽誓に対して開かれるのか。公の誓約によって守られている名高い君主たちは、これを是認できると判断するだろうか。だが神なるコンスタンティウスも同じことをしたと言われる。

Epistolarum libri decem 10.61.13

13

Caetera potius illius principis aemulemur; qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedenti sexempli nascitur emendatio.

PL 18, 391A

むしろあの君主のほかの事柄にこそ、我々は倣おう。彼は、先に誰かが道を外れていたのでなければ、そのようなことは企てなかっただろう。先行する者の過ちは後に続く者を正し、先立つ先例〔底本は antecedenti sexempli。antecedentis exempli と読む〕への非難から、矯正が生まれるからである。

Epistolarum libri decem 10.61.14

14

Fors fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur quod animus improbat? Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis facta, quae in usum dignius trahat.

PL 18, 391A

おそらく、諸君の寛容の親であるあの人は、まだ新しい事柄であったため、非難を避けることをしなかったのだろう。しかし、心が是としないことを我々が真似るなら、同じ弁明が我々にも当てはまるだろうか。諸君の永遠性は、同じ君主のほかの行いを受け取れ。それをいっそうふさわしい習いに引き入れるがよい。

Epistolarum libri decem 10.61.15

15

Nil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, decrevit nobilibus sacerdotia, Romanis caeremoniis non negavit impensas: et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum, vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deum nomina, percontatus est templerum origines, miratus est conditores.

PL 18, 391A

彼は聖なるおとめたちの特権を何も削らず、貴族たちに祭司職を定め、ローマの祭儀への費用を拒まなかった。そして永遠の都のすべての道を、喜ぶ元老院に従って進み、穏やかな顔で神域を見、破風に刻まれた神々の名を読み、神殿の由来を問い〔底本は templerum。templorum と読む〕、その創建者たちに感嘆した。

Epistolarum libri decem 10.61.16

16

Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio. Suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus cunctis mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis natales genii dividuntur.

PL 18, 391B

彼自身は他の宗教に従っていたが、これらの宗教を帝国のために保った。各人にはそれぞれの習いがあり、それぞれの儀礼があるからである。神的な精神は、すべての都市にさまざまな守り手を配った。魂が生まれ来る者たちに分け与えられるように、生まれの守護霊が諸民族に分けられる。

Epistolarum libri decem 10.61.17

17

Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit. Nam cum ratio omnis in operto sit; unde rectius, quam de memoria atque documentis rerum secundarum, cognitio venit numinum?

PL 18, 391B

さらに有益さがあり、これが何にもまして人に神々の存在を確かにする。理はすべて隠されているのだから、順調な事柄の記憶と証拠から以上に、いずこから神威の認識がより正しく来ようか。

Epistolarum libri decem 10.61.18

18

Jam si longa aetas auctoritatem religioni facit, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos. Romam nunc putemus assistere, atque his vobiscum agere sermonibus.

PL 18, 391B

さて、長い年月が宗教に権威を与えるなら、かくも多くの世紀にわたる信義は守られねばならず、幸いにも自分たちの父祖に従った父祖に、我々は従わねばならない。いまローマが傍らに立ち、諸君にこのような言葉で語りかけていると考えてみよう。

Epistolarum libri decem 10.61.19

19

Optimi principes, patres patriae, reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit, ut utar caeremoniis avitis: neque enim poenitet. Vivam more meo, quia libera sum.

PL 18, 391B

いとも善き君主たちよ、祖国の父たちよ、私の年月を敬え。敬虔な儀礼が私をそこまで導いた。私は父祖伝来の祭儀を用いる。悔いてはいないからである。私は自由であるから、私の習いに従って生きよう。

Epistolarum libri decem 10.61.20

20

Hic cultus in leges meas orbem redegit; haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Ad hoc ergo servata sum ut longaeva reprehendar? Videro quale sit quod instituendum putatur. Sera tamen et contumeliosa est emendatio senectutis.

PL 18, 391C

この祭祀が世界を私の法のもとに収めた。この祭儀がハンニバルを城壁から、セノネス人をカピトリウムから撃退した。私は、老いたものとして非難されるために保たれてきたのか。企てられているものがどのようなものか、私は見極めよう。だが、老年に対する矯正は遅きに失し、しかも侮辱的である。

Epistolarum libri decem 10.61.21

21

Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est, quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune coelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest, qua quisque prudentia verum inquirat?

PL 18, 391C

ゆえに我々は、祖国の神々、土着の神々〔indigetes〕に平和を乞う。万人が崇拝するものは一つと見なすのが公平である。我々は同じ星を仰ぎ、天は共通であり、同じ世界が我々を包んでいる。各人がどのような知恵によって真理を探求するかは、何の違いがあろうか。

Epistolarum libri decem 10.61.22

22

Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Sed haec otiosorum disputatio est. Nunc preces, non certamina offerimus. Quanto commodo sacri aerarii vestri vestalium virginum praerogativa detracta est?

PL 18, 391C

これほど大きな秘奥には、一つの道では至ることができない。だが、これは暇な者たちの議論である。今、我々は争いではなく願いを差し出す。諸君の聖なる国庫に、どれほどの利益があって、ウェスタのおとめたちの特権は取り去られたのか。

Epistolarum libri decem 10.61.23

23

Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt. Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vittae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacerdotii vacasse muneribus.

PL 18, 391D

最も気前のよい皇帝たちのもとで、最も倹約な皇帝たちが与えたものが拒まれている。いわば貞潔への俸給であるあの〔特権〕には、名誉しかない。髪帯が彼女たちの頭に飾りとなるように、公の負担を免れていることが、祭司職の徽章と見なされる。

Epistolarum libri decem 10.61.24

24

Nudum quodammodo nomen immunitatis requirunt, quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt: siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio.

PL 18, 391D

彼女たちは、いわば免除の名だけを求めている。貧しいために損失からは守られているからである。ゆえに、何かを取り去る者たちは、かえって彼女たちへの称賛を増している。公の救いに捧げられたおとめの身は、報いを欠くときにこそ、その功によって高まるからである。

Epistolarum libri decem 10.61.25

25

Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia. Fiscus bonorum principum, non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidiam?

PL 18, 391D

諸君の国庫の清らかさから、そのような利得は遠ざかれ。善き君主たちの帝室金庫は、祭司たちの損失によってではなく、敵からの戦利品によって増えよ。いかなる利得が、憎悪に見合うというのか。

Epistolarum libri decem 10.61.26

26

Et quia avaritia in vestros mores non cadit, hoc miseriores sunt quibus subsidia vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis.

PL 18, 391D

また、貪欲は諸君の人柄には当てはまらない以上、昔からの助けを削り取られた者たちは、それだけいっそう惨めである。他人の物を控え、欲望に抗う皇帝たちのもとでは、奪う者の欲望が動かしもしないものが、失う者に不当を加えるためだけに取り去られるのである。

Epistolarum libri decem 10.61.27

27

Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat Oro vos justitiae sacerdotes, ut Urbi vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi, et sciant sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint.

PL 18, 392A

さらに、亡くなる人々の意思によっておとめたちと奉仕者たちに遺贈された農地を、帝室金庫が留め置いている〔底本は retentat のあとに句点を欠く〕。正義の祭司たちよ、諸君に願う、諸君の都の祭儀のために、私的な相続が返されるようにせよ。遺言を安心して口述させ、貪欲でない君主たちのもとでは、自らが書いたものが確固としていると知らせよ。

Epistolarum libri decem 10.61.28

28

Delectet vos ista felicitas generis humani. Coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas?

PL 18, 392A

人類のこの幸福が諸君を喜ばせるように。この件の先例は、死にゆく人々を不安にさせ始めた。では、ローマの諸宗教はローマの法に属さないのか。いかなる法も、いかなる偶発事も無主〔caduca。受け取る者がなく国庫に帰属する遺産〕としなかった財産を取り上げることは、何という名で呼ばれようか。

Epistolarum libri decem 10.61.29

29

Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non negantur. Tantum nobiles virgines et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis.

PL 18, 392A

解放奴隷は遺贈を受ける。奴隷にも、遺言によるしかるべき利益は拒まれない。ただ貴族のおとめたちと、運命に関わる祭儀の奉仕者たちだけが、相続によって得た地所から締め出されている。

Epistolarum libri decem 10.61.30

30

Quid juvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis; armis vestris atque alis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et jus cum omnibus non habere?

PL 18, 392B

貞潔な体を公の救いに捧げ、帝国の永遠を天の守りで支え、諸君の武器と諸君の翼〔alis。軍の翼とも勝利の女神の翼とも取れる〕に好意ある力を添え、万人のために効験ある祈願を引き受けながら、万人と同じ権利をもたないとは、何の益があるのか。

Epistolarum libri decem 10.61.31

31

Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur. Remp. laedimus, cui nunquam expedit, ut ingrata sit. Nemo me putet solam causam religionum tueri. Ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta humani generis incommoda.

PL 18, 392B

だから、人間に対して費やされる隷属のほうがまだましである。我々は国家を害している。国家にとって、恩知らずであることは決して益にならない〔ut ingrata sit の主語は国家と取った〕。私が宗教の大義だけを守っているのだと誰も思うな。この種の悪行から、人類のあらゆる不幸が生じたのである。

Epistolarum libri decem 10.61.32

32

Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum victu modico, justisque privilegiis. Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt.

PL 18, 392B

父祖の法は、ウェスタのおとめたちと神々の奉仕者たちを、慎ましい糧食と正当な特権で顕彰していた。この務めの全きさは、堕落した両替商〔trapezitae。ギリシア語由来の語〕たちに至るまで保たれた。彼らは聖なる貞潔の養いを、卑しい荷担ぎ人の賃金に転じたのである。

Epistolarum libri decem 10.61.33

33

Secuta est fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus austris: nec rubigo segetibus obfuit, nec avena fruges necavit. Sacrilegio annus exaruit.

PL 18, 392B

公の飢饉が続き、実らぬ収穫が全属州の望みを裏切った。これは大地の欠陥ではない。我々は南風に何も帰さない。錆が作物を害したのでも、カラスムギが穀物を枯らしたのでもない。年は瀆聖によって干からびたのである。

Epistolarum libri decem 10.61.34

34

Necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur. Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem vicibus annorum. Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit.

PL 18, 392C

宗教に拒まれたものは、万人にとって失われるほかなかったからである。確かに、この災いに何らかの先例があるなら、これほどの飢饉は年々の巡りのせいにしよう。だが、重苦しい空気がこの不毛を固く締めつけたのだ。

Epistolarum libri decem 10.61.35

35

Sylvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit. Quid tale proavi pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret?

PL 18, 392C

野の木々の実で命がつながれ、田舎の民の窮乏は、再びドードーナの木々〔どんぐりを食べた古い時代を言う〕へと駆け戻った。曾祖父たちは、公の栄誉が宗教の奉仕者たちを養っていたとき、そのようなことを何か耐えたか。

Epistolarum libri decem 10.61.36

36

Quando in usus hominum concussa quercus? quando vulsae sunt herbarum radices? quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua, cum populo et virginibus sacris communis esset annona?

PL 18, 392C

いつ、人間の用のためにカシが揺さぶられたか。いつ、草の根が引き抜かれたか。地域が代わる代わる不作に陥っても、民とおとめたちとが共通の穀物配給をもっていたとき、相互の豊かさがそれを見捨てたことがあったか。

Epistolarum libri decem 10.61.37

37

Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis quam largitas erat. An dubium est, semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit? Dicet aliquis, sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis.

PL 18, 392C

神官たちの糧が大地の実りを〔神々に〕執り成していたのであり、それは気前のよさというよりむしろ救済であった〔Commendabat の主語は victus antistitum と取った〕。万人の豊かさのためにいつも与えられていたものが〔奪われたことの〕報いを、今や万人の窮乏が取り立てたことに、疑いがあろうか。ある者は言うだろう、公の費用は他人の宗教の出費のために拒まれたのだ、と。

Epistolarum libri decem 10.61.38

38

Absit a bonis principibus ista sententia, ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure fisci esse videatur. Nam cum respub. de singulis constet, quod ab ea proficiscitur, fit rursus proprium singulorum.

PL 18, 392D

善き君主たちからは、その意見が遠ざかれ。共同体から一部の者に与えられたものが、帝室金庫の権利に属すると見なされるようなことがあってはならない。国家は個々の人々から成るのだから、国家から出るものは、再び個々の人々の固有のものとなる。

Epistolarum libri decem 10.61.39

39

Omnia regitis, sed suum cuique servatis, plusque apud vos justitia quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios transtulistis.

PL 18, 392D

諸君はすべてを統べるが、各人にその物を守る。諸君のもとでは、放縦よりも正義のほうが力をもつ。ぜひ諸君の気前のよさに問うてみよ、他の者たちに移したものを、公のものと見なすことを望むかどうかを。

Epistolarum libri decem 10.61.40

40

Semel honori Urbis delata compendia desinunt esse tribuentium; et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum.

PL 18, 392D

ひとたび都の栄誉に与えられた収入は、与えた者のものであることをやめる。そして初めは恩恵であったものも、慣用と年月によって負債となる。

Epistolarum libri decem 10.61.41

41

Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieri is invidiam.

PL 18, 393A

ゆえに、もし誰かが、諸君は、取り去る者たちの憎悪を身に受けないかぎり〔底本は subieri is。subieritis と読む〕、与える者たちの共犯の自覚〔conscientia〕を負うことになる、と主張するなら、その者は、諸君の神的な心に空しい恐れを吹き込もうと試みているのである。

Epistolarum libri decem 10.61.42

42

Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia, et haec maxime, quae majores vestros aliquando juverunt, vos defendant, a nobis colantur.

PL 18, 393A

諸君の寛容に、あらゆる宗派の秘められた守りが加護を与えるように。とりわけ、かつて諸君の祖先を助けたこれらの守りが、諸君を守り、我々に崇拝されるように。

Epistolarum libri decem 10.61.43

43

Eum religionum statum petimus, qui divo parenti culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit.

PL 18, 393A

我々が求めるのは、諸君の高位〔culmen〕の神なる親に支配を守り、幸運な君主に正統の後継者を備えたあの宗教の状態である。年長のあの神君は、星の城塞から祭司たちの涙を見、自ら進んで守ってきた習いが破られたことで、自分が咎められていると思っている。

Epistolarum libri decem 10.61.44

44

Praestate etiam divo fratri vestro alieni consili correctionem; tegite factum quod senatui displicuisse nescivit: siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret.

PL 18, 393A

さらに、諸君の神なる兄弟に、他者の方針の矯正を施せ〔consili は consilii の綴り〕。元老院が不満であったことを彼が知らなかった行為を、覆い隠せ。使節が退けられたのは、公の判断が彼のもとに届かないようにするためだったと知られているからである。

Epistolarum libri decem 10.61.45

45

Pro existimatione est temporum superiorum ut non dubitetis abolere quod probandum est principis non fuisse.

PL 18, 393B

以前の時代の評判のためにも、君主のものでなかったと認められるべきものを廃することを、ためらうな。