シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput XXIV 第IX巻 第XXIV章

SYMMACHUS BASSO.

シュンマクスよりバッススへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 332C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 9.24.1

1

Multam capto animi voluptatem, quoties sermonis tui munus accipio. Est enim in litteris et sanitatis et amoris indicium. Praeterea laetitiae mihi est, quod brevi te adfore polliceris.

PL 18, 332C

あなたの語らいの贈り物を受け取るたび、私は大きな心の喜びを得る。書簡には健やかさと愛のしるしがあるからだ。そのうえ、近く来ると約束してくれることが、私には喜びである。

Epistolarum libri decem 9.24.2

2

Quo magis autem redire te properes, nuntio filium meum (si favor divinus arriserit) praetorios fasces anno ineunte sumpturum. De qua re ad te per familiares meos plenius scripsi, quibus equorum Hispanorum mandavimus emptionem.

PL 18, 332D

ますます帰りを急ぐように、告げる。私の息子が、神の好意が微笑めば、年の初めに法務官の束桿を取る。この件については、ヒスパニアの馬の買い入れを託した私の親しい者たちを通じて、より詳しくあなたに書いた。

Epistolarum libri decem 9.24.3

3

Sed quia suadet occasio, nunc quoque reposco postulatum. Et quaeso te, ut si forte eorum reditum intemperies hiberna retardaverit, stabulari in agris tuis paucis mensibus jubeas, atque ad nos inde, verno tempore incipiente proficisci.

PL 18, 332D

だが機会が勧めるので、今もまた依頼を繰り返す。頼む。もし冬の悪天が彼らの帰りを遅らせたなら、あなたの所領で数か月、馬を厩に入れるよう命じ、そこから春のはじめに我々のもとへ出発させてほしい。

Epistolarum libri decem 9.24.4

4

Interea hominum tuorum cura submota est, quos et praesentia mea et judiciaria tuitio defendit. Denuntiavi enim litem moventi, quod ad me causa pertineat, nec defuturum eis meae actionis auxilium. Quod non dubito etiam eximietatis tuae homines indicasse. Vale.

PL 18, 332D

そのかん、あなたの者たちへの心配は取り除かれた。私の臨席と裁判上の庇護が彼らを守っているからだ。訴えを起こす者に、この件は私に属するのであり、彼らには私の訴訟の助けが欠けないだろうと、通告した。あなたの卓越に属する者たちもそれを知らせたことは、疑わない。健やかであれ。