Epistolarum libri decem 3.59.1
Alius fortassis existimet serum esse munus, quod anni superioris consul exsolvit. Ego sentio, me atque alios, qui procul degimus amicitiae fiducia ad hoc locorum esse dilatos. Illis vero continuo satisfactum, quorum tandiu memor esse non posses.
PL 18, 215Bほかの者はおそらく、前年の執政官が果たす贈り物は遅いと考えるだろう。だが私は、遠く離れて暮らす私やほかの者たちが、友情への信頼によって、ここまで先送りされたのだと感じる。それに対し、あなたがこれほど長く覚えていられぬ者たちには、すぐさま済まされた。
Epistolarum libri decem 3.59.2
Nam qui statim munificus est, ipsis quodammodo magistratus sui fascibus admonetur. Qui ex intervallo reddit officia, testatur eos se maluisse differre, quorum oblivionem dies longior non posset obducere.
PL 18, 215B即座に気前のよい者は、いわば自分の官職の束桿そのものによって思い出させられている。間をおいて務めを返す者は、長い時が経っても忘却に覆われえない者たちを、後回しにしたかったのだと証する。
Epistolarum libri decem 3.59.3
Viderit igitur, an se quispiam credat ordine aliis, aut honore postpositum. Ego me intelligo pura affectione praelatum. Neque enim satis amicus est, cui solemne aliquid statim redditur.
PL 18, 215Cだから、誰かが順序や栄誉で自分が後に置かれたと信じるかどうかは、その人が考えればよい。私は、純粋な情愛によって先に置かれたと解する。恒例の何かをすぐ返してもらう者は、十分に友とはいえないのだから。
Epistolarum libri decem 3.59.4
Honestior est illa securitas, quae putat sibi deforme non esse, si quid diu familiaribus debeatur. Quare velim credas, moram quoque ipsam mihi jucundam fuisse. Sic judico, sic interpretor, quae dudum aliis ex more delata sunt, nobis amore servata. Vale.
PL 18, 215Cより高潔なのは、親しい者に長く負うことを恥と思わない安心である。だから、遅れさえ私にとって快いものだったと信じてほしい。こう私は判断し、こう解釈する。先に慣わしどおり他の人々に渡されたものを、我々には愛ゆえに取っておいたのだと。健やかであれ。