シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput XXXII 第X巻 第XXXII章

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 367D · 7 sectiones

Epistolarum libri decem 10.32.1

1

Licet Vettius Praetextatus naturae lege resolutus sit, vivit tamen in memoria et amore cunctorum: atque hoc uno punit invidiam, quod tantum ei mors ad gloriam contulit, ut huic quoque fortunae livor debeat invidere, DD. imperatores.

PL 18, 367D

ウェッティウス・プラエテクスタトゥスは自然の法によって解かれたが、すべての人の記憶と愛のうちに生きている。そして、この一事によって妬みを罰している。死が彼に栄光をこれほど加えたので、妬みはこの運命をも羨まねばならぬほどなのだ、主なる皇帝たちよ。

Epistolarum libri decem 10.32.2

2

Nam praeter illum populi Romani inusitatum dolorem, etiam senatus impatiens dispendii sui solatium petit de honore virtutis, vestrumque numen precatur, ut virum nostra aetate mirabilem statuarum diuturnitas tradat oculis posterorum: non quod ille praemia terrena desideret, qui gaudia corporis, etiam cum hominem ageret, ut caduca calcavit; sed quia ornamentis bonorum incitatur imitatio, et virtus aemula alitur exemplo honoris alieni.

PL 18, 367D

実に、ローマ人民のあの常ならぬ痛みに加えて、元老院もまた自らの損失に耐えられず、徳の栄誉に慰めを求め、諸君の神威に願う。我々の時代において驚嘆すべきこの人を、彫像の永続が後世の目に伝えるように、と。それは、彼が地上の報いを望むからではない。人であったときですら、体の快楽を朽ちるものとして踏みつけたのだから。そうではなく、善き人々への飾りによって模倣が促され、他人の栄誉の例によって、競い合う徳が養われるからである。

Epistolarum libri decem 10.32.3

3

Hinc factum est ut rusticis adhuc saeculis optimi quique civium manu et arte formati in longam memoriam mitterentur. Atque utinam nihil huic decori facilitas adulantium postea derogasset! quamvis paria non sint, quae dispari arte quaeruntur.

PL 18, 368A

このゆえに、まだ素朴な諸世紀にも、市民のうち最も優れた者たちはみな、手と技によって形づくられ、長い記憶へと送られたのである。のちにへつらう者たちの安易さが、この栄誉を少しも損なわなければよかったのに。もっとも、異なる技で求められるものは同じではない。

Epistolarum libri decem 10.32.4

4

Dignum est igitur ut qui in pectoribus omnium manet, sit in ore plurimorum. Ille semper magistratibus suis celsior, in alios temperatus, in se severus, sine contemptu facilis, sine terrore reverendus.

PL 18, 368A

だから、すべての人の胸に宿る者が、多くの人の口にも上るのは、ふさわしいことである。彼は常に、自分が就いた官職よりも高く、他の人々に対しては穏やかで、自分には厳しく、侮りなく気さくで、威嚇なく尊敬された。

Epistolarum libri decem 10.32.5

5

Cui si quod commodum successionis evenit, ad testatores proximos mox revertit. Qui nullis prosperis fractus est, nullius risit adversa, indecorae nescius largitatis: ille quem semper invitum secutus est honor, cujus aequitati conterminus quisque limites suos credidit.

PL 18, 368B

彼に相続の利得が生じたとしても、それはやがて、遺言者の近親に戻った。彼はどんな繁栄にも挫けず、誰の不運をも笑わず、不名誉な気前良さを知らなかった。栄誉は常に、彼の意に反して彼に従った。彼の隣人はみな、自分の地所の境界を彼の公正に委ねた。

Epistolarum libri decem 10.32.6

6

Plura de eo vellem, plura de eo deberem sed clementiae vestrae testimonio cuncta servanda sunt. Illustrior enim laus est, de coelesti profecta judicio. Ergo ut probitatis patroni, bona temporum vestrorum futuris quoque visenda proponite.

PL 18, 368B

彼についてもっと言いたく、言うべきでもあるが、すべては諸君の寛容の証言に委ねねばならない。実に、天に属する判断から出た称賛のほうが輝かしい。ゆえに、誠実の守護者として、諸君の時代の善きことを、後世にも見られるものとして示してほしい。

Epistolarum libri decem 10.32.7

7

Certe ille est Praetextatus, quem jure consulem feceratis, ut fasti memores celebre nomen extenderent. Aliis utiles, fatalia damna reparate. Abierit cum homine praemium, sed judicium post hominem perseveret. Probate casibus adversus gloriam nihil licere. Nam quod meruit a civibus singulare est: illud multis commune quod perdidit.

PL 18, 368B

確かに彼は、諸君が当然に執政官とした、あのプラエテクスタトゥスである。年表が記憶して、名高い名を広めるようにである。他の者たちに益する形で、運命の損失を埋め合わせよ〔Aliis utiles の取り方は定かでない。後の人々の手本となる形で、と取った〕。報いは人とともに去っても、判断は人の後まで続くように。災いは栄光に対して何もできないことを証してほしい。実に、彼が市民から得たものは類のないものであり、彼が失ったものは多くの人に共通のものである。