シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput V 第I巻 第V章

SYMMACHUS PATRI.

シュンマクスより父へ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 149D · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 1.5.1

1

Ne quidquam taciturnitatis incessimur, quibus summa cautio est officii prosequendi, fere ut nulla fuerit statio tot locorum, in qua hujus muneris ferias egerimus. Sed sane juvat animum pia sermonis exactio. Dulcis est enim querela, quae nascitur ex indulgentia.

PL 18, 149D

我々が沈黙を責められるのは、いわれのないことだ。我々は務めを果たすことに最大の注意を払っており、これほど多くの滞在地のうち、この務め〔挨拶〕を休んだ所はほとんど一つもないほどなのだから。だが、情のこもった言葉の催促は、実に心を喜ばせる。好意から生まれる苦情は甘美だからだ。

Epistolarum libri decem 1.5.2

2

Vos modo facile noveritis hanc expostulationem magis esse religiosam quam justam. Interea loci de Praenestina secessione siluisti, cujus mihi fama fecit indicium. Quam vellem deliciis vestris improvisus obrepere!

PL 18, 149D

あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は、この苦情が、正しいというより義理〔religiosam〕に篤いものであることを、すぐ分かってくれよう。ところで、プラエネステへの避暑について、あなたは黙っていたが、その噂が私に知らせてくれた。あなたの楽しみの場に不意に忍び込めたらどんなによいか。

Epistolarum libri decem 1.5.3

3

Licet Campaniae amoena praeniteant, mihi tamen esse accommodatius agitare vobiscum, et spiraculis regionis illius aestivam fragrantiam temperare. Sed res familiaris inclinat.

PL 18, 149D

カンパニアの景色の良さがどれほど勝っていようとも、私にはあなたと共に過ごし、あの地方のそよ風で夏の暑気を和らげるほうが好ましい。だが家産が傾いている〔res familiaris inclinat を「家産が傾いている」と取った。次節の Ea はこれを受ける〕。

Epistolarum libri decem 1.5.4

4

Ea nobis usquequaque visenda est, non ut quaestuum summa ditescat, sed ut spes agri voluntariis dispendiis fulciatur. Namque hic usus venit in nostram aetatem, ut rus, quod solebat alere, nunc alatur.

PL 18, 150A

その〔家産の〕ほうは、我々がどこまでも見回らねばならない。収益の総額で富むためではなく、畑の見込みを、自ら進んで出す出費で支えるためだ。というのも、我々の時代には、田舎はかつて養ってくれたものなのに、今は養われねばならぬという事態になっているのだから。

Epistolarum libri decem 1.5.5

5

Verum haec missa facio, ne salutatio in querelam versa, minuat officii voluptatem. Date operam bonae valetudini, et alloquio crebriori: quod cum petimus, sedulo pollicemur. Vale.

PL 18, 150A

だが、これらは打ち切る。挨拶が苦情に変わって、務めの喜びを損なわぬように。健康に気を配り、もっと頻繁に言葉をかけてほしい。我々はそれを求めるとき、誠実に自らも約束する。健やかであれ。