Epistolarum libri decem 4.51.1
Omnia te facere ad salutem Flaviani, viri ornatissimi, pignoris mei, rebus experior. Hinc mihi spes oritur, atque animus assurgit, posse ejus caetera incommoda te medico sanari.
PL 18, 237Bあなたが、きわめて立派な人、私の愛する者であるフラウィアヌスの安寧のために、あらゆることをしていると、私は事実によって確かめている。そこから私に希望が生じ、心が奮い立つ。彼の残りの災難も、あなたを医者として癒されうるのではないかと。
Epistolarum libri decem 4.51.2
Adeptus enim divi principis lenitate, quae magna sunt; uno adhuc, ut ita dixerim, infortunii nodo strangulatur; quod homo tenuis, et nunc labe patrimonii graviter exhaustus, paterni solatii aestimationem jubetur exsolvere.
PL 18, 237B彼は、神なる君主の寛容によって、大きなものを得たのに、なお、いわば不運の結び目ひとつに締めつけられている。貧しい人であり、いまは家産の損失でひどく疲弊しているのに、父の地代〔底本は solatii(慰め)。第4巻第19書簡の solarium patris と同じ件と見て、solarii と読む〕の評価額を支払うよう命じられているのだ。
Epistolarum libri decem 4.51.3
Ergo per te ac tui similes amoliri oportet imminentem ruinam. Nec res impetratione difficilis est. Nam quod plerisque sua invidia laborantibus imperialis remisit humanitas; id patris nomine postulatum, multo aequior venia relaxabit.
PL 18, 237Cだから、あなたと、あなたに似た人々によって、迫る破滅を取り除かねばならない。願い出て得ることは、難しい事柄ではない。皇帝の人情は、自らに向けられた反感に苦しむ多くの者に免除を与えたのだから、父の名で請われるそれは、はるかに公正な容赦が免じるだろう。
Epistolarum libri decem 4.51.4
Proficiet ista concessio etiam temporum gloriae, si quod beneficiis principis deerat, pius successor adjecerit. Vale.
PL 18, 237Cこの譲歩は時代の栄光にも益するだろう。君主の恩恵に欠けていたものを、敬虔な後継者が加えるなら。健やかであれ。