Epistolarum libri decem 4.54.1
Purgas quod adhuc usque siluisti. Communis haec culpa est. Nam me quoque a litterali commercio diu infirma valetudo revocavit. Inhorruisse te puto, postquam de me cognitu amara legisti. Redi in habitum animi laetiorem: Deo quippe auctore sanitatem refovi.
PL 18, 238Bあなたは、これまで黙っていたことを弁明している。これは共通の咎〔culpa〕だ。私もまた、長いあいだ体を病んで、書簡のやりとりから引き戻されていた。私について知るに苦いことを読んで、あなたは身震いしたと思う。より明るい心の状態に戻れ。神の導きによって、私は健康を取り戻したのだから。
Epistolarum libri decem 4.54.2
Facilis igitur litterariae cessationis utrique venia sit. Ambo nobis invicem remittamus, quod ambo deliquimus. Sed quid mihi insusurras Africanae tenues commeatus? Absit ut praesens annus imitetur fortunam superiorum.
PL 18, 238Cだから、書簡を怠ったことへの容赦が、双方に容易であるように。二人とも、互いに、二人がともに落ち度を犯したことを免じ合おう。だが、アフリカからの乏しい輸送のことを、なぜ私に耳打ちするのか。今年が過去の年々の運命をなぞることなど、あってはならない。
Epistolarum libri decem 4.54.3
Intercludet, ut spero, providentia tristes casuum vias, sacris auribus edocendis, et castigatione judicum, quos alimentaria spectat invectio. Nec spem dies obstruit. Nam mare adhuc justis cursibus patet, et nondum in hyemem praecipitat autumnus.
PL 18, 238C先見が、悲しい事態の道を閉ざすだろうと、私は期待する。聖なる耳〔皇帝を言う〕に教えが授けられることによって、また、食糧の輸入を管轄する官たち〔judices。ここでは裁き手でなく官一般を言うと取った〕への叱責によってである。日にちも望みをふさがない。海はまだ正当な航路に開かれており、秋はまだ冬へ落ち込んでいないからだ。
Epistolarum libri decem 4.54.4
Placet tamen inter haec, quod inaestuas, et pio metu antevertis necessitatem. Remunerabitur curam melior eventus, et laudis tuae fructus efficiet ut tibi sit dulce postea timuisse. Vale.
PL 18, 238Cそれでも、この間にあなたが気をもみ、情愛ゆえの恐れで必要を先取りしていることは、好ましい。より良い結果がその心配りに報い、あなたの称賛の実りが、あとで恐れたことをあなたに甘美なものとするだろう。健やかであれ。