シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XLIX 第I巻 第XLIX章

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 164D · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 1.49.1

1

Quaeris ut civis ad bonum commune genitus, quid super rebus anxiis vero proximum nuntietur. Certis indicibus secunda cognovimus. Dehinc multi silentii suspicio sollicitis rumoribus locum fecit.

PL 18, 164D

あなたは、共通の善のために生まれた市民として、気がかりな事柄について、真実に最も近い知らせは何かと尋ねる。確かな報告によって、好都合な事は知った。その後、長い沈黙への疑いが、不安な噂に入る余地を作った。

Epistolarum libri decem 1.49.2

2

Sed mihi opinionum talium, quae sine auctore produnt, nulla curatio est. Impendio angor animi quod sacrificiis multiplicibus, et per singulas potestates saepe repetitis, nec dum publico nomine Spoletinum piatur ostentum.

PL 18, 165A

だが私は、出所のないことを言い広める、そのような憶測には関心がない。私が心の底から苦しんでいるのは、多くの犠牲を、各々の神格に何度も繰り返し捧げたにもかかわらず、公の名ではスポレティウムの凶兆がまだ贖われていないことである。

Epistolarum libri decem 1.49.3

3

Nam et Jovem vix propitiavit octava mactatio, et Fortunae Publicae multijugis hostiis nequidquam undecimus honor factus est. Quo loci simus, intelligis. Nunc sententia est, in coetum vocare collegas. Curabo scias, si quid remedia divina promoverint. Vale.

PL 18, 165A

実に、ユピテルは第八の犠牲でようやく宥められ、公共の運命の女神〔Fortuna Publica〕には、多数のいけにえを用いても、第十一の栄誉が空しく捧げられた。我々がどのような状況にあるか、あなたは悟る。今の考えは、同僚たちを会合に召集することである。神々の救いの手立てが何か進めるなら、あなたに知らせるよう取り計らう。健やかであれ。