シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XXIX 第III巻 第XXIX章

SYMMACHUS MARINIANO.

シュンマクスよりマリニアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 208B · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 3.29.1

1

Factum nuntias, quod spe et opinione ante praecepi, ut tibi amicitiam bonorum primus congressus aperiret. Namque hoc nobis et tui mores, et illorum judicia promiserant. Facile enim probitas deleta ad virtutum arbitros placet.

PL 18, 208B

あなたは、私が望みと見込みによってあらかじめ見通していたことが成ったと告げる。最初の出会いが、善き人々の友情をあなたに開いたということだ。あなたの人柄も、彼らの判断も、我々にそれを約束していた。実際、選び抜かれた高潔さ〔底本は del ta と一字欠けて刷る。delecta と読む〕は、徳の判定者たちに容易に気に入られる。

Epistolarum libri decem 3.29.2

2

Verum ista pars gaudenda mihi potius, quam producenda est. Illud mallem latius praedicare, si aequaret oratio rei magnitudinem, quod vestimenta de nobis usui tuo apta vindicas. Nihil hoc amore sincerius.

PL 18, 208C

だがその点は、私が喜ぶべきことであって、引き延ばすことではない。事の大きさに言葉が釣り合うなら、もっと広く触れ回りたいのは、我々のところの衣類をあなたの用に合うものとしてあなたが求めている、ということだ。この愛より純粋なものはない。

Epistolarum libri decem 3.29.3

3

Scias fiduciam de simplici affectione surgentem, genus esse virtutis. Sed quid ego huic puritati dignum rependo? Stetimus officiis religionis hactenus pares. Nunc tibi sine cunctatione cedimus. Puto tibi sufficere ad vicem tantae gratiae victi confessionem. Vale.

PL 18, 208C

知っておけ、素朴な情愛から生じる信頼は、徳の一種だと。だがこの純粋さにふさわしい何を、私は返すのか。我々は友情の務め〔religio〕においてこれまで対等であった。今やためらいなく、あなたに譲る。これほどの好意への返礼として、負けた者の告白で足りると私は思う。健やかであれ。