シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput XLVI 第II巻 第XLVI章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 190A · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 2.46.1

1

Ferunt Socratem, si quando excidit cupitis, aut destinatis, id sibi utile, quod evenerat, aestimasse. Nil meriti sui securus interpres, ea conjectabat esse meliora quae casus dabat, quam quae animus appetebat.

PL 18, 190A

ソクラテスは、望みや定めた事から外れたとき、起きたことを自分にとって有益と見なしたと伝えられる。自分の功績には何ら安んじない解釈者として、運が与えるものを、心が求めるものより善いと推量したのである。

Epistolarum libri decem 2.46.2

2

Sequor sapientis exemplum, et in bonam partem traho, quod Saxonum numerus morte contractus, intra summam decretam populi voluptatibus stetit, ne nostrae editioni, si quid redundasset, abscederet.

PL 18, 190B

私はこの賢者の例に従い、サクソン人の数が死によって減り、民の楽しみのために定められた総数の内に収まったことを、善い方に取る。我々の催しから、もし余りが出ても、何も欠けることのないようにである〔ne nostrae editioni, si quid redundasset, abscederet の取り方は定かでない〕。

Epistolarum libri decem 2.46.3

3

Nam quando prohibuisset privata custodia desperatae gentis impias manus, cum viginti novem fractas sine laqueo fauces primus ludi gladiatorii dies viderit?

PL 18, 190B

絶望した民の不敬虔な手を、私的な監視がいつ止めえただろうか。剣闘士競技の初日が、縄なしに喉を折った二十九人を見たのに。

Epistolarum libri decem 2.46.4

4

Nihil igitur moror familiam Spartaco nequiorem; velimque si tam facile factu est, hanc munificentiam principis, Libycarum largitione mutari.

PL 18, 190B

それゆえ、スパルタクスより悪質な奴隷の群れなど、私は少しも欲しくない。もしそれが容易に行えるなら、君主のこの寛大さを、リビュアの〔獣の〕贈与に替えたいと思う〔Libycarum には名詞が欠けており、獣と補った〕。

Epistolarum libri decem 2.46.5

5

Nam gladiaturae idoneos communi cura prospiciet; quae pars in apparatu quaestorio prior est, ut auctoramento lectos longus usus instituat. Nostros, quibus ursorum lectio et comparatio jam pridem credita est, pervectos ad te temporis aestimatione non ambigo.

PL 18, 190B

剣闘に適した者たちは、共通の配慮で見つけるだろう。それは財務官の準備の中で第一の部分で、報酬を払って選ばれた者を長い経験が鍛えるためである。熊の選定と調達をすでに久しく託されている我々の者たちは、時間を考えれば、あなたのもとに着いていることを疑わない。

Epistolarum libri decem 2.46.6

6

Sed si cursualium praepositorum avaritia retardantur, erit beneficentiae tuae moras, quibus tenentur, absolvere. Vale.

PL 18, 190B

だが、もし彼らが公用の駅伝の長たちの強欲に遅らされるなら、彼らを留めている遅れを解くのが、あなたの厚意となろう。健やかであれ。