シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XXXVI 第III巻 第XXXVI章

SYMMACHUS AMBROSIO.

シュンマクスよりアンブロシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 209D · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 3.36.1

1

Filius meus Caecilianus vir clarissimus, qui nunc communis patriae gubernat annonam, certo cognovit indicio, adversarium suum Pyratam nomine, vel ejus procuratorem, spem tui favoris hausisse. Negavi solere te recipere in tuam curam pecuniarias actiones.

PL 18, 209D

私の息子カエキリアヌス(いとも高名な人〔vir clarissimus〕)は、今は共通の祖国〔ローマ〕の穀物供給を司っているが、確かな知らせにより、敵対者でピュラタという名の者か、その代理人が、あなたの好意への望みを抱いたと知った。私は、あなたが金銭の訴訟を自分の世話に引き受けるのは常でないと言った。

Epistolarum libri decem 3.36.2

2

Ille tamen, ut est hominum plerumque supervacua trepidatio, consentaneas sanctis moribus tuis de me litteras postulavit. Non abnui operam facilia et justa poscenti.

PL 18, 210A

それでも彼は、人間にありがちな余計な不安から、あなたの清廉な人柄にかなう私の書簡を求めた。私は、容易で正当なことを求める者への助力を断らなかった。

Epistolarum libri decem 3.36.3

3

Summa est igitur impositi mihi muneris, contra absentem civem, simulque districtum publicis curis, non sinas quidquam de justitia tua sperare praesidium. Sunt fora, sunt leges, sunt tribunalia, sunt magistratus, quibus litigator utatur salva conscientia tua. Vale.

PL 18, 210A

だから私に課された務めの要点は、こうである。不在の市民で、同時に公務に縛られている者に対して、あなたの正義から何らかの援護を期待させないでほしい。訴える者があなたの良心を損なわずに用いうる、法廷があり、法があり、裁判席があり、官職がある。健やかであれ。