シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber V, Caput XX 第V巻 第XX章

SYMMACHUS MAGNILLO.

シュンマクスよりマグニッルスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 248C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 5.20.1

1

Nos tuum praeoptamus adventum. Tu missis muneribus desideria nostra solaris. Admodum quidem delector oblatis, sed hoc ipso officio damna absentiae tuae gravius sentiuntur. Pleniora enim praesidia atque ornamenta de amico praesente caperemus.

PL 18, 248C

我々はあなたの到着を何よりも望んでいる。あなたは贈り物を送って、我々の望みを慰めてくれる。差し出されたものには大いに喜ぶが、まさにこの務めによって、あなたの不在の損失がいっそう重く感じられる。友が居合わせるならば、より満ちた助けと飾りを得られるはずだからである。

Epistolarum libri decem 5.20.2

2

At nunc inter votiva candidati mei negotia, et quaestoris apparatus fraudari nos conqueror societate tuorum consiliorum. Et tamen obeunda nec procul locatus omittis.

PL 18, 248C

だが今、私の候補者〔息子〕の祝いの用件と、財務官の準備のさなかにあって、あなたの助言の交わりを奪われていると嘆く。それでもあなたは、遠くにいながら、なすべきことを怠らない。

Epistolarum libri decem 5.20.3

3

Nam et vestes subsericas, quas homines mei post illationem pretii retentabant, et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus.

PL 18, 248C

というのも、代金を払ったあとも私の者たちのもとに留め置かれていた絹まじりの衣や、残りの贈与用の賞品の備えを、あなたの働きかけが集めさせたからである。

Epistolarum libri decem 5.20.4

4

Opto igitur tibi promptum Dei favorem reditumque felicem: simulque oro, si fors dederit facultatem, functioni nostrae interesse deproperes; cujus voluptas magna parte cumulabitur, si laetitiae novae particeps desideratus accesseris. Vale.

PL 18, 248D

それゆえ、神の速やかな好意と幸いな帰還を、あなたに祈る。同時に願う。機会が与えられるならば、我々の務めの場に急いで加わってほしい。待ち望まれた者として、新たな喜びの分かち手に加わるならば、その喜びは大きく増すであろう。健やかであれ。