Epistolarum libri decem 9.55.1
Communis amici Eusebii merita longo sermone prosequerer, nisi de probitate ejus atque militia plura sentires, qui nunc de loco suo anxius, postquam de eo comperit esse dubitatum, allegationes suas properavit astruere lectione publici scripti, non assertione verborum.
PL 18, 340A共通の友エウセビウスの功績を、私は長い話で述べ尽くすところだが、あなたが彼の誠実さと軍務についてすでに多くを知っているので省く。彼は今、自分の地位を案じ、疑いが持たれたと知るや、自分の申し立てを、言葉による主張でなく、公の文書の朗読によって裏づけることを急いだ。
Epistolarum libri decem 9.55.2
Qua in re et fautor litiganti, et testis allegationibus ejus a nobis accedere juberis: quorum alterum nobis tua amicitia promisit, fides alterum pollicetur.
PL 18, 340Aこの件で、あなたは我々から、訴える者の支持者として、またその申し立ての証人として加わるよう求められている。そのうち一方をあなたの友情が我々に約束し、他方を信義が約束している。
Epistolarum libri decem 9.55.3
Nam dudum eum ad scholam Gallicani palatii translatum esse meministi, quod ideo te credimus ipso absente siluisse, ne existimaretur gratiosa esse suggestio: nunc majore fiducia aderis veritati, cum allegationes praesentis audieris. Vale.
PL 18, 340Aかねて彼がガリアの宮廷のスコラ〔schola。宮廷の護衛の部隊〕に移されたことを、あなたは覚えている。あなたが彼の不在中に黙っていたのは、その具申が恩顧によるものと思われないためだったと我々は信じる。今は、出頭した彼の申し立てを聞けば、より大きな確信をもって真実に味方するであろう。健やかであれ。