シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput XXV 第II巻 第XXV章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 184C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 2.25.1

1

Abundas quidem consiliis: in omnem rei usum paratus, et sapientiae cultus artibus, monitore non indiges. Sed fas est, ut meas quoque vigilias aliquid privatis negotiis tuis conferre patiaris.

PL 18, 184C

あなたはたしかに助言に満ち、あらゆる事柄の用に備え、知恵の技を修めており、戒める者を必要としない。だが、私の不寝番〔の思索〕も、あなたの私的な務めに何かを寄与することを許すのが道理である。

Epistolarum libri decem 2.25.2

2

Quare si quid praemeditatum utrique nostrum stylus fraternus ingesserit, constantius exsequere, tanquam duobus probatum. Si quid ibi adhuc novum legeris, a te inventum puta, quod ab amante suggeritur.

PL 18, 184C

それゆえ、我々二人にあらかじめ考えられたことを兄弟の筆が持ち込んだなら、二人が認めたこととして、いっそう確固として実行せよ。そこで何かまだ新しいものを読むなら、愛する者が示唆したものであっても、あなた自身が見いだしたものと思え。

Epistolarum libri decem 2.25.3

3

Subjeci capita rerum, quia complecti litteris fastidii fuga nolui. Tuum erit insinuata trutinare. Ita enim meo officio functus sum, ut tibi judicium reservarem. Vale.

PL 18, 184C

事柄の要点を添えた。うんざりさせるのを避けて、すべてを書簡に収めようとしなかったからである。示されたものを量るのはあなたの務めである。私は自分の務めを、あなたに判断を残す形で果たした。健やかであれ。