シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput XXVI 第IX巻 第XXVI章

SYMMACHUS VALERIO.

シュンマクスよりウァレリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 333B · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 9.26.1

1

Juvat animum meum, quod saepe vitio vertis scribendi ad te negligentiam. Amoris enim tui signum est, vicissim desiderare, quae praestas: et tamen dissimulandi . . . . . . destinatio tua voverat.

PL 18, 333B

私の心を喜ばせるのは、あなたがしばしば、あなたへ書く怠りを咎めることだ。あなたが与えるものを互いに望むのが、あなたの愛のしるしだからだ。それでも、黙過する . . . . . . というあなたの決意が誓っていた〔底本は「. . . . . .」と刷る。ここで本文が欠けている〕。

Epistolarum libri decem 9.26.2

2

Contristavit me fateor, nec tibi conveniens, nec mihi sperata jactatio irriti beneficii. Ne quid igitur ingenua verecundia simile rescriberet, malui premere mutuum dolorem. Nam inter absentes alterna epistolarum decertatio plerumque ad odia procedit.

PL 18, 333B

告白するが、無益になった恩恵の誇示は、あなたにふさわしくなく、私も期待しなかったもので、私を悲しませた。そこで、生まれのよい慎みが似たことを書き返すことのないよう、相互の苦しみを押さえることを選んだ。実に、離れた者のあいだの交互の書簡の争いは、たいてい憎しみへと進むからである。

Epistolarum libri decem 9.26.3

3

Nunc redeo in usum styli simplicis, gratus magis voluntati tuae, quam reus casui. Te oro jam desinas amicitiam meam, quae nihil tibi indixerit oneris, damnosam putare. Vale.

PL 18, 333C

今、素朴な筆の習いに戻る。運の巡りには責めのある者としてよりも、あなたの意向には感謝する者として。あなたに頼む、あなたに何の負担も課さなかった私の友情を、損になるものと見なすことは、もうやめてほしい。健やかであれ。