シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput LXII 第X巻 第LXII章

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 393B · 14 sectiones

Epistolarum libri decem 10.62.1

1

Certum atque dilucidum est nihil esse tam familiare legibus, quam vestra decreta, D. Imperator. Sed exsecutorum prava interpretatio, dum supplicantibus favet, plerumque jussa corrumpit.

PL 18, 393B

確実で明白なことは、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕決定ほど法に親しいものはない、ということである、主なる皇帝よ。しかし、執行者たちの誤った解釈は、請願者に肩入れするあまり、しばしば命令を歪める。

Epistolarum libri decem 10.62.2

2

Statuerat receptus in coelum germanus numinis vestri, cum Martianus dudum protector Aggariae bona tanquam vacantia postulasset, ut si ea haereditas scriptum successorem vel legitimum non haberet, in jus fisci tanquam domino nuda concederet; et tunc insinuato per rationalem patrimonii modo, opperiretur petitor quid ei sacra deferret humanitas.

PL 18, 393B

天に迎えられたあなたの神威の兄弟は、かつて護衛官〔protector〕マルティアヌスがアッガリアの財産を空位のものとして請願したとき、こう定めていた。もしその遺産に指定相続人も法定相続人もいないなら、所有者に対するように何の負担もないまま帝室金庫の権利に帰すること、そしてそのときは、会計官〔rationalis〕を通じて家産の規模が届け出られたのち、請願者は、聖なる人情が彼に何を授けるかを待つこと、と。

Epistolarum libri decem 10.62.3

3

Annus fere secundus est ut per defensores et rationales augustissimae domus, cum justitia solemnis oraculi, scripti fatigantur haeredes, licet jam sextus annus a testamenti recitatione numeretur.

PL 18, 393C

ほぼ二年になる。皇室の弁護人たちと会計官たちによって、正規の勅語の正義があるにもかかわらず、指定相続人たちは苦しめられている。遺言の朗読から数えれば、すでに六年目になるのに。

Epistolarum libri decem 10.62.4

4

Novissime fortuna causae impetibilem scopulum foedae cognitionis incurrit. Nam cum apud virum perfectissimum rationalem Bassianum, primo delator bonorum, secundum sacra scita peteretur, novo ausu calcata praescriptio est.

PL 18, 393C

ついに最近、訴訟の運は、醜い審理という避けがたい暗礁に乗り上げた。いとも完全な人〔perfectissimus。位階の称号〕、会計官バッシアヌスのもとで、まず財産の告発者〔delator〕〔を明かすこと〕が聖なる定めに従って求められたとき〔primo delator bonorum … peteretur の構文は取りにくい。告発者を明かすことが求められた、と取った〕、前例のない大胆さで、その抗弁〔praescriptio〕が踏みにじられたのである。

Epistolarum libri decem 10.62.5

5

Dehinc, cum testamenti jure confecti fidem recitatio publicaret, calumnia inanis objecta est, quod signatores nescio quid legati ex eadem voluntate coepissent.

PL 18, 393C

その後、遺言が法に従って作成されたことの確かさを朗読が公にしたとき、署名者たちが同じ遺志に基づいて何かの遺贈を受けていた、という空しい中傷が持ち出された。

Epistolarum libri decem 10.62.6

6

Adduntur etiam scripta divalia quibus astipulatio cujusdam remota est, qui suam juvisse causam testimonio diceretur: quasi vero simile esset exemplum, ut tenuis honor, quo subscriptores ob amicitiam defunctus asperserat, legitimum posset abolere judicium.

PL 18, 393C

さらに、ある人の保証〔astipulatio。補強の証言〕が除かれた皇帝の文書が添えられる。その人は、自分の訴えを証言によって助けたと言われたのである。あたかも、亡き人が友情ゆえに署名者たちにふりかけたささやかな栄誉が、合法の判決を無効にしうるというのが、似た先例であるかのように。

Epistolarum libri decem 10.62.7

7

Nam si his legibus viveremus, inimicis signatoribus tutius uteremur, quorum offensa nihil de testatore humanitatis exigeret. Piget dicere in quinque numero solidos potissimum subscriptoris fuisse legatum.

PL 18, 393D

もし我々がこのような法のもとで生きるなら、むしろ敵対する署名者のほうを、より安全に用いることになろう。その者たちの不興は、遺言者から人情を求めることを要しないからである。言うのも憂鬱だが、署名者への遺贈は、せいぜい五ソリドゥスであった〔in quinque numero solidos potissimum の意味は定かでない。せいぜい五ソリドゥス、と取った〕。

Epistolarum libri decem 10.62.8

8

Caeteris enim magis commemoratio honesta, quam pecuniae quaestus accessit. Ergo aut extremae paupertatis successio fui, si putatur exiguus honor fidem legitimi judicii sauciasse: aut si census haereditarius existimatur uberior, aliena est a suspicionibus brevis summa legati.

PL 18, 393D

他の者たちには、金銭の利得よりも、名誉ある言及のほうが付いた。ゆえに、もしささやかな栄誉が合法の判決の信用を傷つけたと考えられるなら、この相続は極貧のものであった〔底本は fui。fuit と読む〕ことになる。また、もし遺産の財産がより豊かと見なされるなら、遺贈の少額は疑惑とは無縁である。

Epistolarum libri decem 10.62.9

9

Quis non familiarissimum quemque signandis adhibet, cum extrema conduntur? jam quid mirum est si in oculis positus mereatur aliquod monumentum religionis, qui meruit advocari? Non fero signatorem, cui pars bonorum magna defertur.

PL 18, 393D

臨終の事柄が整えられるとき、最も親しい者を署名に呼ばない者があろうか。ならば、目の前に置かれ、呼ばれるに値した者が、義理〔religio〕の記念の何かを受けるに値するのは、何の不思議があろう。私が容認しないのは、財産の大きな部分を与えられる署名者である。

Epistolarum libri decem 10.62.10

10

Nam etsi integra conscientia, non tamen sincero pudore ditatur. At vero haec levia pignora, aut amoris gratia, aut testatoris verecundia relinquuntur. Nihil huic religioni novis legibus derogatum est. Manet iste usus, et nobis jura servantibus semper manebit.

PL 18, 394A

良心は清くとも、恥じらいを純粋に保ったまま富むのではないからである。だが、これらの軽い記念の品は、愛情ゆえに、あるいは遺言者の遠慮ゆえに遺される。この義理に対しては、新しい法によって何も削られていない。この慣行は残り、我々が法を守るなら、常に残るだろう。

Epistolarum libri decem 10.62.11

11

Unus et solus post humanam memoriam rationalis emersit, qui exemplum novae judicationis induceret. Hinc orta est provocatio.

PL 18, 394A

人の記憶以来、ただ一人の会計官だけが現れて、新しい判決の先例を持ち込んだ。ここから上訴が生じた。

Epistolarum libri decem 10.62.12

12

Quae ubi auditorium sacrum decreto etiam vestrae legis intravit, rursus eludendi judicii causa propositum est inane commentum, ut ab illustri viro privatae rei comite delegata cognitio diceretur rationalis examinis, atque ideo rursus ad ejusdem judicium debere transferri; cum omnis quaestio ex precibus Martiani dudum protectoris, et vestrae clementiae largitate descendens, sacro potius auditorio ex provocatione competeret: accedente etiam proxima sanctione, quae indiscretas hujusmodi appellationes sedi quae vicem principum tuetur prisco jure commisit.

PL 18, 394A

その上訴が、あなたの法の決定によって聖なる聴訟院に入ると、再び裁判を欺くために、空しい作り事が持ち出された。すなわち、顕貴の人〔illustris〕、帝室財産の伯(コメス)によって会計官の審査の審理が委任されたと言われ、それゆえに再びその者の判断へ移すべきだというのである。しかし、すべての争点は、かつての護衛官マルティアヌスの請願から、またあなたの寛容の恵みから生じているのだから、むしろ上訴によって聖なる聴訟院に属する。そのうえ最近の制定が加わり、この種の区別なき上訴を、君主たちの代理を務める座〔皇帝に代わって裁く座を言う〕に、古い法によって委ねている。

Epistolarum libri decem 10.62.13

13

Examinatis igitur omnibus, pronuntiavi bona obnoxia non esse rescripto: cum vestri numinis aeterna justitia, si scriptis aut legitimis successoribus vacaret haereditas, fiscum statuisset admitti: has autem facultates, Marcellus, Bizias et Heliodorus juxta defuncti voluntatem coepissent.

PL 18, 394B

そこで、すべてを審査したうえで、私は、これらの財産は勅答に服さないと宣告した。あなたの神威の永遠の正義は、遺産に指定相続人も法定相続人もいないなら帝室金庫の受け入れを定めていたはずだが、この財産はマルケッルス、ビジアス、ヘリオドルスが、故人の意思に従って受け取っていたからである。

Epistolarum libri decem 10.62.14

14

Nunc sententiam meam defensor venerabilis domus inusitata provocatione suspendit. Sed cum hujus rei nullum exemplum cognitionalis exstare suggereret, nihilominus subjectam vocem libenter admisi, et relatione summatim cuncta complexus, Gestorum quoque documenta subtexui, praesumens bonis placitura principibus, quae secundum leges pro fama temporum judicavi.

PL 18, 394B

いま、私の判決を、尊き家の弁護人が、異例の上訴によって停止させた。しかし、この件に審理の先例は何も存在しないと具申されたにもかかわらず、私は提出された申立てを喜んで受理し、上申書で全体を簡潔に包み、記録の文書も添えた。法に従い、時代の評判のために私が判じたことは、善き君主たちの気に入るだろうと見込んだからである。