シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VIII, Caput XLVI 第VIII巻 第XLVI章

SYMMACHUS STRATEGIO.

シュンマクスよりストラテギウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 322A · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 8.46.1

1

Agis mecum desiderio amantis, ut redeam: jam dudum hoc animus meus vestri expetitor efflagitat. Sed valetudo saucia obstrepit voluntati. Humor enim noxius articulis illapsus etiam nunc me tenet lectulo, et vix littorali siccitate tenuatur.

PL 18, 322A

あなたは、恋しがる者の願いで、私に帰るよう迫る。私の心もまた、あなたを〔vos。一人の相手への敬意の複数〕求めて、すでに久しくそれを急かしている。だが、傷ついた健康が意志に逆らう。害ある体液が関節に流れ込み、今も私を寝床に縛り、海辺の乾いた気候でもやっと細ってゆくだけである。

Epistolarum libri decem 8.46.2

2

Tribue igitur tempus refectioni, quod ego vendicaveram voluptati. Prae te autem fers in tanta bonorum multitudine post discessum meum nihil ut ante jucundum esse. Sed puto quod pia affectione fallaris, quia rarum est in amante judicium.

PL 18, 322B

ゆえに、私が楽しみのために要求していた時を、回復のために与えてくれ。あなたは、私が去って以来、多くの善きものに囲まれていても、何も以前のように楽しくないと言う。だが、あなたは敬愛の情で欺かれていると私は思う。愛する者の判断は稀なものだからである。

Epistolarum libri decem 8.46.3

3

Et ego quidem non ex his primum litteris, quid de me sentias, scio. Prope est tamen, ut agere gratias absentiae meae debeam, quia mihi syngrapham quamdam testimonii tuae praestitit. Verum haec missa faciam.

PL 18, 322B

そして私は、この書簡で初めて、あなたが私をどう思っているかを知ったのではない。むしろ、私の不在に感謝せねばならないほどである。不在が、あなたの証言〔底本は testimonii tuae。tui と読む〕という一種の証文を私に与えたからだ。だが、これは措く。

Epistolarum libri decem 8.46.4

4

Non morabor exspectationem tuam post conciliationem vigoris. Sed quia hoc longum est diligenti, visis quae in proximo possidemus, reditum maturabo. Spero enim tantumdem accessurum sanitati meae ex conspectu vestro, quantum sperari posset ex otio. Vale.

PL 18, 322B

体力の回復を待って、あなたを待たせることはしない。だが、これは愛する者には長いので、近くにある我々の所有地を見たのち、帰還を早める。あなたの姿を見ることから、私の健康には、休養から期待しうるのと同じだけの益が加わると、期待しているからである。健やかであれ。