シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput LX 第X巻 第LX章

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 388D · 12 sectiones

Epistolarum libri decem 10.60.1

1

Urbium populorumque luctamina, quoniam sunt majora privatis, judicio augustiore censenda sunt, D. imperator.

PL 18, 388D

諸都市と諸民衆の争いは、私人のそれより大きいのだから、より尊い判断によって裁かれるべきである、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。

Epistolarum libri decem 10.60.2

2

Merito Puteolanorum ac Terracinensium causam, quae post Campani moderatoris examen ad sacrum auditorium ex provocatione migravit, cum perspicerem pari lance libratam, majestatis vestrae arbitrio reservavi. Est autem de quo agitur ejusmodi.

PL 18, 388D

プテオリの人々とテッラキナの人々の件は、カンパニアの統治者の審理ののち、上訴によって聖なる聴訟院〔auditorium sacrum〕に移ったが、私はそれが等しい秤にかけられているのを見て、当然のことながら、あなたの威光〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の判断に留保した。問題の事情は次のとおりである。

Epistolarum libri decem 10.60.3

3

Puteolanis municipibus divus Constantinus CL M mod. in alimoniam civitatis indulsit. Quae summa a divo Constante regente remp. media parte mutilata est.

PL 18, 389A

プテオリの自治市民に、神なるコンスタンティヌスは、都市の扶養のために十五万モディウスを与えた。この総量は、神なるコンスタンスが国を治めたとき、半分に減らされた。

Epistolarum libri decem 10.60.4

4

Post quem Constantius aeque relatus in coelum, supplicatione deposita, annonam Puteolani populi XXV mod. adjectione cumulavit. Atque ita factum est, ut C M mod. ejusdem populi victus acciperet.

PL 18, 389A

その後、同じく天に上げられたコンスタンティウスは、嘆願が提出されると、プテオリの民衆の食糧を、二万五千モディウス〔底本は XXV mod.。千の単位を欠くらしく、続く「十万」から二万五千と解した〕の追加によって増やした。こうして、同民衆は十万モディウスの食糧を受けることとなった。

Epistolarum libri decem 10.60.5

5

Sed divo Juliano moderante remp. cum Lupus consulari jure Campaniae praesidens, Terracinensium contemplaretur augustias, quod nihil subsidii decreta dudum oppida conferebant; ne commoda P. R. civitas, quae lavacris publicis ligna, et calcem reparandis moenibus subministrat, defectu subito exhausta succumberet; VM et DCC mod.

PL 18, 389A

しかし神なるユリアヌスが国を治めていたとき、カンパニアの州総督(執政官格)ルプスは、テッラキナの人々の窮乏を顧みた。かつて定められた町々が何の援助も寄せなかったからである。公共浴場に薪を、市壁の修復に石灰を供給する、ローマ人民にとって有益な都市が、突然の欠乏で力尽き倒れることのないよう、五千七百モディウス〔底本は VM et DCC mod.。五千七百と読む〕

Epistolarum libri decem 10.60.6

6

Puteolanis municipibus derogatos, Terracinensium usui deputavit, et amplissimae praetorianae sede statuta et diffinita suggessit. Mamertinus id temporis praefecturae honore pollebat.

PL 18, 389B

をプテオリの自治市民から差し引いてテッラキナの人々の用に充て、いとも高貴な近衛長官府の座に、決定され定められたこととして具申した。当時マメルティヌスが長官職の栄誉を担っていた。

Epistolarum libri decem 10.60.7

7

Is cum disposita roborasset, nihilominus arbitrium imperiale consuluit, neque ullum responsum, quod eo tempore bello Persico rector imperii tenebatur, accepit.

PL 18, 389B

彼は決定を固めたうえで、それでもなお皇帝の判断に諮問したが、いかなる勅答も受け取らなかった。当時、帝国の統治者はペルシア戦争に拘束されていたからである。

Epistolarum libri decem 10.60.8

8

Et hinc per aliquot annos cucurrit ista praebitio, donec Capuana legatio apud divum atque inclytum Gratianum, germanum numinis vestri, sua tantum damna deplorans, eum frumenti numerum, quem Cerealis ex multis urbibus R. P. vendicarat, restitui omnibus impetrasset.

PL 18, 389B

そしてそれ以後数年間、この給付は続いた。やがてカプアの使節団が、神なる名高いグラティアヌス、あなたの神威の兄弟のもとで、ただ自分たちの損害を嘆いたにすぎないのに、ケレアリスが多くの都市からローマ国家のために取り立てていた穀物の量を、すべての者に返すことを得た。

Epistolarum libri decem 10.60.9

9

Sed occasione rescripti cum sola XXX et VIII modium, quae horreis aeternae Urbis accesserant, provincialium recuperasset alimonia, etiam VM et PCC mod. Puteolani municipes Terracinensibus abnuerunt.

PL 18, 389B

しかし、勅答を機に、属州民の扶養〔の穀物〕が、永遠の都の倉に加えられていた三十八モディウス〔底本は XXX et VIII modium。千の単位を欠くらしい〕だけを取り戻したにすぎないのに、プテオリの自治市民は、五千七百モディウス〔底本は VM et PCC mod.。刷りの最初の字は欠けて P のように見えるが、第5節では同じ額を VM et DCC と刷っており、DCC と読む〕をもテッラキナの人々に拒んだ。

Epistolarum libri decem 10.60.10

10

Cum igitur haec causa in judicium provinciale venisset; V. C. non considerata summa, quae rescripto divi principis tenebatur, judicatione generali omnia Puteolanis reddenda decrevit.

PL 18, 389C

そこでこの件が属州の裁判に来たとき、いとも高名な人〔統治者〕は、神なる君主の勅答に含まれていた総量を考慮せず、一般的な判決によってすべてをプテオリの人々に返すよう決した。

Epistolarum libri decem 10.60.11

11

Verum post appellationem cognitio auditorii sacri cum illum frumenti modum, qui Campanis fuerat restitutus, a VM et DCC mod. quos ob necessitates Urbis aeternae civitas Terracinensis accepit, decretum esse perspiceret; manente decreto divalis oraculi, ea subsidia, quae Terracinenses judicio Lupi et Mamertini praefecti confirmatione capiebant, nec roborare potuit, cum responsi sacri nulla exstaret auctoritas; nec demere civitati, ne populus utilitatibus aeternae Urbis obnoxius, justis commodis indigeret.

PL 18, 389C

しかし上訴ののち、聖なる聴訟院の審理は、カンパニアの人々に返された穀物の量が、永遠の都の必要のためにテッラキナ市が受けた五千七百モディウスとは別に定められたものであることを見た。そこで、神君の勅語の決定が存続するかぎり、ルプスの判断とマメルティヌス長官の確認によってテッラキナの人々が得ていた援助を、聖なる勅答の何の権威も存在しなかったので、固めることもできず、また、民衆が永遠の都の便益に服していながら正当な利益に事欠くことのないよう、その市から奪うこともできなかった。

Epistolarum libri decem 10.60.12

12

Ergo, ut in rebus dubiis fieri solet, ad clementiae vestrae salubre judicium convolamus; licet defensio Puteolana post promissam relationem incassum crediderit provocandum. Praesto est gestorum fides, quae perennitatem vestram possit munire. Quaeso atque obsecro ut negotio multa aetate nutanti tandem stabile remedium deferatur.

PL 18, 389D

そこで、疑わしい事柄で常にそうであるように、我々はあなたの寛容の救いの判断のもとへ駆け寄る。もっとも、プテオリ側の弁護は、上申が約束されたのちに、空しく上訴すべきだと思ったのだが〔incassum crediderit provocandum の取り方は不確か〕。記録の信実が手元にあり、それはあなたの永続性を支えうる。長年揺れてきた件についに安定した救済が与えられるよう、私は願い、懇願する。