Epistolarum libri decem 4.8.1
Intelligo ex mora et cunctatione rescripti divini, aliquid in his, quae praetoria filii mei supplicatio comprehendit, incongruum vel dubium judicari. Atque ideo denuo tibi petitionum mearum debeo praestare rationem.
PL 18, 224C神聖な勅答の遅れと躊躇から、私は、我が息子の法務官職の請願が含むものの中に、何かふさわしくない、あるいは疑わしいと判断されていることを悟る。ゆえに私は改めて、私の願いの理由をあなたに示さなければならない。
Epistolarum libri decem 4.8.2
De equis ob natalem domini nostri Honorii et invictissimi principis largiendis, licet hoc anno obsequii istius tempus effluxerit, opinor votum meum non potuisse reprehendi.
PL 18, 224D我々の主にして無敵の君主ホノリウスの誕生日のために馬を贈ることについて、今年はその務めの時が過ぎたとはいえ、私の願いは咎められ得なかったと思う。
Epistolarum libri decem 4.8.3
Aquae vero theatralis et holosericarum vestium impetratio, etiam aliis ante me plerumque delata est: et ideo juvatur exemplis.
PL 18, 224D劇場の水〔aqua theatralis。劇場に水を引き入れる演出か〕と絹の衣の許可は、私より前にも他の人々にしばしば与えられた。ゆえに先例に助けられている。
Epistolarum libri decem 4.8.4
Amphitheatricum spectaculum, quod editioni filii mei propter capacitatem loci opto concedi; etiam ludicris quaestorum praelusionibus non negatum, testimonio sunt rescripta; neque privilegio solis non patere consulibus.
PL 18, 224D円形闘技場の見世物は、我が息子の催しのために、会場の広さゆえに許されるよう望む。財務官たちの競技の前座にも禁じられていなかったことは、勅答が証する。また、それが執政官だけに開かれた特権でもない〔底本は privilegio solis non patere consulibus。non は余計と解した〕。
Epistolarum libri decem 4.8.5
Scias a me dudum rei istius processisse principium: non ut fastigio consulari, quod proxime tui culminis felix, et olim debitus magistratus ornavit, ex hoc aliquid adderetur (neque enim praecipuus honor rerum tanum requirit augmenta), sed ne populus Romanus appetentior istiusmodi voluptatis, minoris loci urgeatur angustiis.
PL 18, 224D知ってほしいが、この件の端緒は私が早くから開いたものである。執政官の高位――それは、あなたの高みの、幸いで、かねて当然のものであった官職が先ごろ飾ったものだが――に、これによって何かを加えるためではない(最高の栄誉は、物の増加ばかりを求めるものではないのだから〔底本は tanum。tantum と読む〕)。ローマ人民が、この種の楽しみをより強く求めて、より狭い場所に押し込められることのないようにするためであった。
Epistolarum libri decem 4.8.6
Caeterum quid praerogativae habeat non video, cum etiam censuales absentium munera illic soleant exhibere; quorum mediocritatem volumus aemulari. Haec eo scribo, ne videar iniquitatis, aut insolentiae argui, si aliquid denegetur.
PL 18, 225Aそれに、これがどんな特権をなすのか、私にはわからない。財産評価の役人たち〔censuales。意味は定かでない。不在の者に代わってその見世物を催す役人と取った〕さえ、不在の者たちの見世物をそこで催すのが常なのだから。その平凡さに我々は並ぼうと思う。これを書くのは、何かが拒まれた場合に、私が不当または傲慢だと咎められないためである。
Epistolarum libri decem 4.8.7
Sed eminentissimae, et semper mihi reverendae sublimitati tuae expendendum relinquo, quid merito existimes convenire. Temere enim opinio hominum judicabit, si justa non impetrem, cum tuae censurae animus soleat magna praestare. Vale.
PL 18, 225Aだが、いとも卓越した、私にとって常に畏敬すべきあなたの崇高さに、何がふさわしいとあなたが当然に考えるかを判断することを委ねる。私が正当なことを得られなければ、人々の評判は軽率に判断するだろう。あなたの判断の心は大きなことを施すのが常だからである。健やかであれ。