シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VII, Caput LXXXIII 第VII巻 第LXXXIII章

SYMMACHUS MESSALAE.

シュンマクスよりメッサラへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 302D · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 7.83.1

1

Si quid pro amico atque unanimi meo Jucundo priora scripta valuissent, agendis magis gratiis, quam renovandis petitionibus a me sermo impenderetur: sed quia in civili negotio auget ejus infirmitatem crebra conventio, jam non pro causa, sed pro valetudine familiaris mei instauro sermonem.

PL 18, 302D

友であり心を一つにするユクンドゥスのために、先の書簡が何らかの効力を持っていたなら、私の言葉は願いの更新より、むしろ謝意を述べることに費やされたはずである。だが、民事の係争では頻繁な出廷が彼の病弱を悪化させるので、いまは訴訟のためではなく、わが友の健康のために、あらためて言葉を述べる。

Epistolarum libri decem 7.83.2

2

Et certe difficilis impetratio esse non debuit, postquam illi divinus affatus longae peregrinationis gratiam fecit: cujus rei exsecutionem miror esse difficilem, cum lenitas tua soleat talia etiam sine rescripti auctoritate praestare.

PL 18, 303A

そして確かに、願いの許しを得ることは難しくなかったはずである。神聖な勅語が、長い旅を彼に免じたのだから。その実行が難しいというのは、私には不思議である。あなたの穏やかさは、勅答の権威がなくてもそのようなことをなすのが常だからである。

Epistolarum libri decem 7.83.3

3

Impensius igitur quaeso, ut Vicarii foro saepe in his judiciis agitata causa reddatur: quando hoc et sacrae litterae imperant, et judiciorum non refutat humanitas. Vale.

PL 18, 303A

それゆえ、こうした審理でしばしば扱われた訴訟を代官の法廷に戻してくれるよう、さらに強く頼む。これは聖なる書簡が命じるところであり、裁判の人情も拒まないからである。健やかであれ。