シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VI, Caput XLVII 第VI巻 第XLVII章

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 278A · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 6.47.1

1

Urbis negotia nec vacat scire, nec libet scribere: animus enim meus morbo corporis occupatus, rebus alienis curam nescit intendere.

PL 18, 278A

都の事柄は、知る暇もなく、書く気にもならない。私の心は体の病に占められ、他人の事柄に気を向けることを知らないからである。

Epistolarum libri decem 6.47.2

2

Unum hoc scio de seditionibus nuntios esse mentitos; atque adeo a vero dissentire rumores, ut nunquam majori plausu praefectura celebrata sit. Itaque studia plebis in judicem favor quoque ordinis aemulatur.

PL 18, 278B

ただこれだけは知っている。騒乱についての報せは偽りであった。噂は真実と食い違い、首都長官職がこれほどの喝采で称えられたことは一度もない。そこで、長官に対する民衆の熱意を、身分の人々の好意も競って示している。

Epistolarum libri decem 6.47.3

3

Haec ad nos, si qua dolorum intercapedo admittit officia visentium, pari omnium sermone perveniunt. Caetera hominum vestrorum, qui versantur in publico, stylus debet aperire. De me tunc aliena quaerenda sunt, cum propria adversa requieverint. Valete.

PL 18, 278B

これらは、痛みの合間が見舞い客の訪れを許すとき、皆の同じ言葉として我々に届く。そのほかは、公の場にいる諸君の者たちの筆が明かすべきである。他人の事柄を私に尋ねるべきなのは、私自身の不運が静まったときである。健やかであれ。