Epistolarum libri decem 1.45.1
Auctus sum gaudio, quod valetudo tecum revertit in gratiam. Nam semper incolumitas tua voti mei summa est. Nunc si diis volentibus reconciliatae vires animi tui integraverunt vigorem, facito epistolae tuae multijugis paginis augeantur.
PL 18, 163C喜びが増した。あなたの健康が、あなたと和解したからである。実際、あなたの無事は、常に私の願いの極みである。今、神々が望んで、回復した力があなたの心の活力を元どおりにしたのなら、あなたの書簡が、多くの頁で増えるようにせよ。
Epistolarum libri decem 1.45.2
Odi parcimoniam verborum bonorum. Scribendi quippe brevitas, magis fastidio, quam officio proxima est. Nolo litteras de summo ore stillantes. Illas peto, quae arescere nesciunt; quae ex intimo pectoris fonte promuntur.
PL 18, 163C善き言葉の倹約を、私は嫌う。書く簡潔さは、務めというより倦怠に近い。唇の端から滴る書簡は望まない。涸れることを知らない書簡、胸の奥の泉から出される書簡を、私は求める。
Epistolarum libri decem 1.45.3
Memini brevitatem Spartanam laudi quondam fuisse. Sed ego tecum Romanis legibus ago, et si ita vis, Atticis: quibus tantum decus a facundia fuit, ut mihi videantur Lacones metu collationis in diversum studia destinasse. Vellem plura; sed tuo modo compungendus es.
PL 18, 163C覚えている、スパルタ式の簡潔が、かつて称賛であったことを。だが私は、あなたと、ローマの法で、望むならアッティカの法で、事を論じる。その法は、雄弁から得た栄誉があまりに大きく、ラコニア人たちは比較を恐れて、努力を別の方向へ向けたのかと、私には見える。私はもっと多く書きたいが、あなたは、あなた自身のやり方で突かれねばならない〔あなた流の短い書簡で応じて、あなたを刺激するしかない、の意と取った〕。
Epistolarum libri decem 1.45.4
Simul cautio est, ne te sermo multus offendat. Instituto igitur meo calcem pono, dum tuo pareo. Qua ex re intelligis, eo te invidiae et conditionis adductum, quasi a me pauca scribi velis, nisi multa rescripseris. Vale.
PL 18, 163D同時にこれは、長い言葉があなたを不快にさせないための用心でもある。それゆえ私は、自分の流儀に終止符を打つ。あなたの流儀に従って。このことからあなたは悟るだろう、あなたが、多く返書を書かないのなら私に少なく書いてほしいと望んでいるかのような、非難と条件の立場へと、自らを追い込んでいることを〔invidiae et conditionis の係りは定かでない。そう取った〕。健やかであれ。